Surgical Instruments in Greek and Roman TimesMilne, John Stewart
History
Surgical Instruments in Greek and Roman Times
Milne, John Stewart
Surgery -- History; Surgical instruments and apparatus
Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se
satis proficit; sed utriusque: et quidem duobus linis iniicienda est,
spissior quam alibi; quia et rumpi facilius motu ventris potest, et
non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas
acus fila coniicienda, eaeque duabus manibus tenendae; et prius
interiori membranae sutura, iniicienda est sic ut sinistra manus in
dexteriore ora, dextra in sinisteriore a principio vulneris orsa, ab
interiore parte in exteriorem acum immittat: quo fit ut ab intestinis
ea pars semper acuum sit quae retusa est. Semel utraque parte
traiecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra quae
fuit in sinistra, ea veniat in sinistram quam dextra continuit:
iterumque eodem modo per oras immittendae sunt: atque ita tertio et
quarto, deincepsque permutatis inter manus acubus plaga includenda.
Post haec, eadem fila eaedemque acus ad cutem transferendae similique
ratione ei quoque parti sutura iniicienda; semper ab interiore parte
acubus venientibus, semper inter manus traiectis: dein glutinantia
iniicienda (VII. xvi).
In the next case, where Celsus describes the treatment of staphyloma of
the cornea, a very small needle must have been used:
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In
ipso autem oculo nonnunquam summa attolitur tunica, sive ruptis intus
membranis aliquibus sive laxatis; et similis figura acino fit: unde id
σταφύλωμα Graeci vocant. Curatio duplex est: altera, ad ipsas radices
per mediam transsuere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo
capita ex superiore parte, alterius ex inferiore adstringere inter se;
quae paulatim secando id excidunt: altera in summa parte eius ad
lenticulae magnitudinem excidere (VII. vii).
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account