The Camp of Refuge: A Tale of the Conquest of the Isle of ElyMacFarlane, Charles
History
The Camp of Refuge: A Tale of the Conquest of the Isle of Ely
MacFarlane, Charles
Great Britain -- History -- Medieval period, 1066-1485 -- Fiction
“Monachi igitur de Ely cognoscentes mala quæ in regno fiebant et in
ecclesiarum rebus pervasionem fieri et diminutionem ab extermina
(externa; _E_) gente graviter doluerunt, magnificentiam templi Domini
reminiscentes, et loci sancti sibi tale discrimen imminere veriti sunt,
flentes unanimiter auxilium de cœlo et suæ in æternum patrocinantis
Christi sponsæ dilectæ Ætheldredæ præsidium adesse poscebant. Et divina
inspirante clementia salubre demum ineuntes consilium ad regem mittere
constituunt, illius flagitare misericordiam et pacem. Invaluerat enim
fames ut supra retulimus, per totam regionem atque istic innumeris
milibus hostilis collegii etiam horrea servata Egypti tantam inopiam
non supplerent. Nam (deest) reliquiæ ciborum in loco jam fuerant
exaustæ, eo quod septimus erat annus ex quo seditionem adversus novum
regem commoverunt, frumenti copia sufficere nulla diu poterat, furto
enim vel rapto vesci monachorum ordini minime licuit. Et convocatis ad
se primoribus qui urbem et aquarum exitus muniunt, ipsos inde abigere
atque Normannorum catervis fore tradendos si consiliis eorum abnuant.
His territi mox verbis, piguit eos gravissimi incepti ejus felicem
exitum tum nequaquam sperant, prælia existimantes levia si his malis
conferatur. Urgebat eos fames valida, intus pavor angebat nimius, nec
ad comportandum rapinas egredi nisi in manu valida audebant, enses
Normanorum plus omni periculo metuentes. Et arepto itinere in Warewich
vico famoso reverenter regem cum debita supplicatione monachi
requirunt, se suaque omnia ejus clementiæ commendantes. Stetit itaque
abbas Elyensis Thurstanus cum suis monachis coram rege magno Willelmo,
orans et deprecans per misericordiam Dei ut averteret iram furoris sui
ab eis et a civitate sua, spondens per omnia deinceps fidele obsequium,
et consistente satraparum caterva, optimum reputavit dicens,
‘majestatem illius tolerare supra se, cum jus regni a Deo sit illi
concessum. Verum et si dignanter (dignatur) eis attendat, finem laborum
suorum haud dubitanter assequi posse, et ingressum insulæ citius
optinere proponit; si tantum pro Deo et suæ animæ salute praedia et
bona per suos de loco abstracta restitui faceret.’ Et spopondit rex.”
NOTE L.—(_Page 216._)
PETERBOROUGH ABBEY.
Peterborough Abbey takes precedence of all Fen monasteries. It was
founded in 660, and Æthelred obtained for it, special and important
privileges, from Pope Agatho, in 680—and these were enjoyed for nearly
a thousand years.[263] Peterborough was not erected into a Bishopric
till after the dissolution; Henry the 8th conferred this
privilege—perhaps _in honour_ of his wife Katherine, whose remains
still lie in the north aisle of the cathedral, under a large slab
bearing a very shabby inscription, which no one, up to the present,
seems to have thought of improving to the memory of an injured Queen.
The inscription is as follows:—
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account