The castles and abbeys of England; Vol. 1 of 2: from the national records, early chronicles, and other standard authorsBeattie, William
History
The castles and abbeys of England; Vol. 1 of 2: from the national records, early chronicles, and other standard authors
Beattie, William
Abbeys -- England; Castles -- England
The anecdote related at p. 40 of the text, is thus told in the Latin of
Father Matthew of St. Albans, p. 853:--“A.D. 1252. Tempore quoque sub
eodem domino rege adhuc moram Londini continuante, venit ad eum in
cameram suam Isabella, comitissa Harundelliæ, relicta Comitis
Harundelliæ H. et ejusdem regis cognata; ut pro jure suo de quadam
custodia ipsam contingente verba faceret sibi profectura. Rex autem
vultum ei primò protendens serenum, posteà cum verbis asperioribus
objurgans, nihil quod postulavit comitissa favorabiliter exaudivit;
vindicavit enim sibi rex custodiam cujusdam custodiæ ratione particulæ,
ipsum regem contingentis. Unde ipsa comitissa, licèt mulier, non tamen
muliebriter respondit imperterrita. ‘O domine rex quare avertis faciem
tuam à justitia? Jam in curia tua quod justum est nequit impetrari,
medius inter Dominum et nos constitueris; sed nec teipsum nec nos sanè
regis, nec ecclesiam veritus es multipliciter perturbare; quod non
tantum in presentiarum, sed multoties est experta. Nobiles insuper regni
modis variis vexare non formidas vel erubescis.’ Quod cùm audîsset rex,
corrugans nares et subsannans, voce dixit elevata: ‘Quid est hoc, ô
domina Comitissa? Confeceruntne Magnates Angliæ Chartam, et pepigerunt
tecum, ut fieres eorum quia eloquens es, advocata, et prolocutrix?’ Ad
quod comitissa, licèt juvencula non tamen juveniliter respondit:
‘Nequaquam mihi, domine, regni tui primates chartam confecerunt; sed tu
chartam, quam confecit pater tuus, et tu eam concessisti, et jurasti
observare fideliter et irrefragabiliter, et multoties ut eam observares
à fidelibus tuis pecuniam de libertatibus observandis eorum extorsisti,
sed tu semper eis impudens transgressor extitisti. Unde fidei læsor
enormis, et sacramenti transgressor manifestus esse comprobaris. Ubi
libertates Angliæ toties in scripta redactæ, toties concessæ totiesque
redemptæ? Ego igitur, licèt mulier, omnesque indigenæ et naturales ac
fideles tui appellamus contrà te antè tribunal tremendi Judicis: et
erunt nobis testes cœlum et terra, quoniam iniquè nimis nos tractus
insontes, et nos Deus ultionum dominus ulciscatur.’ Ad hæc Rex siluit
confusus, quia dictante propria conscientia cognovit, quoniam a tramite
veritatis non exorbitavit Comitissa, et ait: ‘Nonne postulas gratiam eò
quòd mihi cognata sis?’ At illa: ‘Ex quo mihi quod jus expostulat
denegâsti, quo modo spem concipiam, ut mihi gratiam facias postulanti?
Sed et contra illos ante faciem Christi appello, qui te fascinantes et
infatuantes consiliarii tui sunt, et te à via veritatis avertunt, suis
tantummodo commodis inhiantes.’ His igitur auditis Rex siluit, satis
civiliter redargutus.”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account