The Celtic Christianity of Cornwall: Divers Sketches and StudiesTaylor, Thomas
History
The Celtic Christianity of Cornwall: Divers Sketches and Studies
Taylor, Thomas
Cornwall (England : County) -- Church history
------------------------------------------------------------------------
APPENDIX A
EXTRACT FROM THE “LIFE OF ST. SAMSON”
(Ed. by Fawtier, pp. 143-5)
Quadam autem die, cum per quendam pagum quem Tricurium vocant
deambularet, audivit, ut verum esset, in sinistra parte de eo, homines
baccantum ritu quoddam phanum per imaginariam ludum adorantes; atque
ille annuens fratribus ut starent et silerent dumque quiete, et ipse de
curru ad terram descendens et ad pedes stans, intendensque in his qui
idolum colebant, vidit ante eos in cujusdam vertice montis, simulacrum
abominabile adsistere; in quo monte et ego fui, signumque crucis quod
sanctus Samson sua manu cum quodam ferro in lapide stante sculpsit
adoravi et mea manu palpavi; quod sanctus Samson, ut vidit, festine ad
eos, duos apud se tantum fratres eligens, properavit atque ne idolum,
unum Deum qui creavit omnia, relinquentes, colere deberent, suaviter
commonuit, adstante ante eos eorum comite Guediano; atque excusantibus
illis malum non esse mathematicum eorum parentum in ludo servare, aliis
furentibus, aliis deridentibus, non nullis autem quibus mens erat sanior
ut abiret hortantibus, continuo adest virtus Dei publice ostensa. Nam
puer quidam equos in cursu dirigens a quodam veloci equo ad terram
cecidit collumque ejus subtus se praecipitem plicans, exanimum paene
corpus in jecturam tantum remansit.
Flentibus autem circa illum vicinis suis, sanctus Samson dixit “Videtis
quod simulacrum vestrum non potest huic mortuo adjutorium dare? Si autem
promittitis vos hoc idolum penitus destruere et non amplius adorare ego
illum, Deo in me operante, redivivum resuscitabo.” Adquiescentibus autem
illis, jussit eos paulo longius secedere, atque illo orante super
exanimem per binas ferme horas, illum qui expiratus fuerat redivivum
palam omnibus atque incolumem redidit. Videntibus autem illis, unanimes
omnes una cum supradicto comite, procidentes ad sancti Samsonis pedes,
idolum penitus destruxerunt.
* * * * *
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account