The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. viii.
Nunc incarnatum decet et nos credere natum,
Quem colimus Cristum credulitate Ihesum. 380
Sic opus incepit natus, de corde paterno,
De gremio patris venit ad yma deus.
De patre processit, set non de patre recessit,
Ad mundi veniens yma, set astra tenens;
Semper enim de patre fuit, fuit in patre semper,
Semper apud patrem, cum patre semper idem:
Assumpsit carnem factus caro, nec tamen illam
Desiit assumens esse quod ante fuit:
Vnitur caro sic verbo, quod sint in eadem
Hec duo persona, verus vbique deus: 390
Quod fuit, hoc semper mansit, quod non fuit, illud
Virginis in carne sumpsit, et illud erat.
Par opus huic operi nusquam monstratur, honori
Nullus par potuit esse, Maria, tuo.
Infirmus carne, set robustus deitate,
Carne minor patre, par deitate manens:
Hinc alit, hinc alitur, hinc pascit, pascitur inde,
Hinc regit, hinc regitur, hinc nequit, inde potest:
Hinc iacet in cunis et postulat vbera matris,
Hinc testatur eum celicus ordo deum: 400
Hinc presepe tenet artum sub paupere tecto,
Hinc ad eum reges preuia stella trahit:
Hinc sitis, esuries, lacrime, labor atque dolores,
Et tandem potuit sustinuisse mori.
Ponitur in precio res impreciabilis, ipse
Proditur et modico venditur ere deus:
Postque salus, vita, seui predacio claustri;
Inde resurexit regna paterna petens:[331]
Iudicioque suo, finis cum venerit orbis,
Attribuet cunctis que meruere prius. 410
Sic homo perfectus, sic perfectus deus idem,
Exsequitur plene quicquid vtrumque decet.
Suggerit hoc verum mortale quod vbera suggit,
Quod noua stella gerit suggerit esse deum:
Quod presepe tenet, hominis; quod tres tribus vnum
Muneribus laudant, cernitur esse dei.
Vt sit inops diues, deus infans, rex sine lecto,
Lactis opem poscit pascere cuncta potens,
Hospicium presepe tenens, cui fabrica mundi
Est domus, et thalamus ardua tecta poli. 420
Venit vt esuriat panis, requiesque laboret,
Fons siciat, penas possit habere salus,
Lux obscurari tenebris, sol luce carere,
Et contristari gloria, vita mori.
Hec ita sponte tulit proprio commotus amore,
Vt deus in nostra carne maneret homo.
Sicut Adam fragilis fit primi causa doloris,
Ille deus fortis letificauit opus:
Culpa prioris Ade nascentes vulnerat omnes,
Donec sanet eos vnda sequentis Ade. 430
Primus Adam pecudi, volucri dominatur et angui,
Sub pede noster habet cuncta secundus Adam.
Tempore descensus veteri fuit ad loca flendi,
Ad loca gaudendi lex noua fecit iter.
Vt sic credat homo fore qui vult saluus oportet,
Nec sciat vlterius quam sibi scire licet.
=Hic dicit quod quilibet debet firmiter credere, nec vltra quam decet
argumenta fidei inuestigare.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account