The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. x.
O maledicta deo gens perfida, nempe pagani,
Quos incredulitas non sinit esse sacros;
Recta fides Cristi quos horret, nam sine recto
Iure creatoris ligna creata colunt.
Incuruatur homo, sese prosternit, adorat
Ligna, creatoris inmemor ipse sui.[334] 500
Ligna sibi, lapides, que cernit ymagine sculpta,
Quodlibet ipse suum iactitat esse deum.
Quem deus erexit, pronus iacet ante fauillam,
Et sculptam statuam stipitis orat homo;
Orat opem, petit auxilium, nec muta refantur,
Postulat et manibus quos creat ipsa manus.
Quam vacui sensus est et racionis egeni,
Quod dominus rerum res facit esse deos!
O perturbate mentis reminiscere pensa,
Cuius erat primo condicionis homo: 510
Ad mentem reuoca titulum, quo te deus olim
Insignem fecit, cum dedit esse tibi.
Nonne fuit primo totus tibi conditus orbis,
Subiecteque tuis nutibus eius opes?
Non fuit ad cultum, factus fuit orbis ad vsum,
Esse tuus seruus, non deus esse tuus.
Que iubet ergo tibi racio, quod vel faber igne
Conflat vel ligno leuigat, esse deum?
O miser, vnde deos tibi dices ydola vana,
Tuque deo similis ad simulacra iaces? 520
Omnibus, heu! viciis hec est insania maior,
Numina muta coli, dum nichil ipsa sciunt.
Que nec habent gressum, tactum, gustum neque visum,
Numquid ymaginibus sit reputanda salus?
Ad racionale quid brutum, quid minus illud
Ad vitale genus, quod neque viuit, erit?
Arboris est vna pars sulcus, pars et ymago,
Pars pulmenta coquit, arbor et vna fuit:
Ecce duas partes calco, set tercia sculpta
Nescio deberet qua racione coli. 530
‘Fiat eis similis ea qui componit, et ille
Qui confidit eis’: sic iubet ipse deus.
Dignior est sculptor sculpto: concluditur ergo
Quod nimis est fatuus qui colit actor opus.
Nos set ymaginibus aliter fruimur, puto, sculptis,
Non ad culturam ius minuendo dei;[335]
Nos set habemus eas, memores quibus amplius esse
Possumus, vt sanctis intima vota demus.
Credimus esse deum, non esse deos, neque ritus
Nos gentilis habet: absit ab orbe procul! 540
Set cum causa lucri statuas componit et illas
Ornat, vt ex plebe carpere dona putet,
Qui sic fingit opus saltem deuotus ad aurum,
Nescio quid meriti fabrica talis habet.
Cumque deus Moysi fuerat de monte locutus,
Visa dei populo nulla figura fuit;
Nam si quam speciem populus vidisset, eadem
Forma fecisset sculptile forsan opus.
Set deus ex tali sculpto qui spernit honorem,
Noluit effigiem quamque notare suam; 550
Est set ymago dei, puto, iuncta caro racioni,
Ex qua culturam vendicat ipse suam.
Vndique signa crucis in honore Ihesu crucifixi
Mentibus impressa sunt adoranda satis.
Vis crucis infernum vicit, veterisque ruine,
Demone deiecto, crux reparauit opus:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account