The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Sero licet veniat, grata venire solet: 1310
Sique boni fiant de clero, nos meliores
Tunc erimus, que dei laus ita maior erit.
=Postquam dictum est de illis qui errant in statu prelacie, dicendum
est de errore curatorum, qui sub prelatis constituti, parochiarum
curas in animarum suarum periculo admittentes negligenter omittunt: et
primo intendit dicere de curatis illis qui suas curas omittentes ad
seruiendum magnatum curiis adherent.=
Cap^m. xvi.
Presulis incauti, sicut de voce recepi,
Errores scripsi, pennaque cessat ibi.
Sunt tamen, in curis anime qui iura ministrant,
Rectores alii non sine labe doli.
Quo status ille modo se tendit scribere tendo,
Si sit ibi mundus vel magis ipse deus.
Ad tempus presens rectorum facta reuoluens,
Inuenio mundi quod solet esse dei. 1320
Presulis errore, curarum qui caput extat,
Errat curatus, presulis ipse manus.
Iam sine prebenda de Simonis arte creata
Nil putat ecclesiam quomodocumque bonam:
Hec prebenda tamen inopem non, set meretricem
Pascit, sicque deum non colit, immo deam.
Tales nec caste curant neque viuere caute,
De quibus exempla sunt modo sepe mala:
Vestis habet pompam, cibus vsum deliciarum,
Et thorus incestum clamat habere suum. 1330
Ex Cristi poteris nuper cognoscere verbis
Discipulos tunicas non habuisse duas;
Set quia discipuli non sunt, in talibus isti
Nolunt impositum sic retinere modum.
Non tantum vestes geminant set condiciones,
Quas magis errantes regula nulla sapit:
En venit incastos aurum precingere lumbos,
Denotet vt vanos comptus inanis eos;
Militis effigie, nisi solum calcar abesse,
Cernimus hos pompis degenerare suis. 1340
Cuius honor, sit onus; qui lucris participare
Vult, sic de dampnis participaret eis:
Sic iubet equa fides, sic lex decreuit ad omnes,
Set modo qui curant ipsa statuta negant.
Curas admittunt pingues et pinguia sumunt,
Set nolunt cure pondera ferre sue.
Si viciis residere nequit curatus in ista
Cura, tunc aliam querit habere nouam;
Inficiens primam, post polluit ipse secundam,
Sic loca non vicia mutat et ipse sua. 1350
Litera dispensat curato presulis empta,
Et sic curati cura relicta manet;
Presbiterum laicum retinet sibi substituendum,
Curia magnatum dum retinebit eum.
Est vt apes ibi sollicitus dum spirat honores,
Set piger in cura tardat agenda sua.
Quicquid habet mundus fictum, tunc fingit et ille,
Curia quo dignum credere possit eum:
Verba dabit blanda, set nec canis aptus ad arcum,
Sic humili vultu flectit ad yma genu. 1360
Alter vt ille Iacob socios supplantat, et omne
Quo poterit mundi lucra tenere facit.
Absit eum quicquam tamen absque iuuamine docti
Simonis incipere, qui suus actor erit:
Ostia si clausa fuerint, sic intrat ouile,
Ac aliunde suum carpit auarus iter.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account