The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
=Hic tractat causam, quare accidit quod laici, quasi iuris amici,
luxurie presbiterorum consuetudinem abhorrentes, eam multociens
castigantes grauiter affligunt.=
Cap^m. xxii.
Hoc dicit clerus, quod, quamuis crimine plenus
Sit, non est laici ponere crimen ei;
Alter et alterius cleri peccata fauore
Excusat, quod in hiis stat sine lege reus.
Non accusari vult a laicis, tamen illos
Accusat, que sibi libera frena petit.
Libera sunt ideo peccata placencia clero,
Sit nisi quod laici iura ferantur ibi. 1680
Presbiter insipiens populum facit insipientem,
Et mala multa parit qui bona pauca sapit:
Clerus lege carens populum dat lege carentem,
Sic parat et causam presbiter ipse suam:
Nam quia lege caret laicus, sine lege ~manentem~
Ignorat clerum, quem videt esse reum.
Si foret et sapiens clerus, sapiencia plebis
Staret, vt in lege perstet vterque simul;
Set quia iam fatui patet insipiencia cleri,
Despicitur vita desipientis ita. 1690
Pluribus exemplis natura iuuat racionem,
Doccius vnde suum iudiciale regat.
Hinc est quod latitans bubo lucis iubar odit,
Escam vestigat nocte, veretur aues:
In quam forte greges auium si lumina figant,[409]
Conclamando volant et laniando secant.
Presbiteros notat iste reos, qui corpore fedi
Que sunt luxurie feda latenter agunt;
Hos laici quasi lucis aues restringere querunt,
Zelo succensi legis, amore dei. 1700
Preuaricatus enim Iudas non amplius inde
Seruorum Cristi dignus honore fuit.
Dum iuga luxurie supportat presbiter, ipsum
Si pungant laici, computet ~inde sibi~.
Iusto iudicio lex vult, quod iuris abusor
Amittat vicio quod sibi iura dabant.
Ecclesie fratres in Cristo nos sumus omnes,
Semper et alterius indiget alter ope:
Lex tamen hoc dicit, frater quod si tuus erret,
Corripe, sic et eum fac reuenire deo: 1710
Si te non audit, dic ecclesie, set et illam
Si non audire vult, nec adheret ei,
Amplius ille tibi velut Ethnicus est reputandus,
Quo sibi de culpa parcere nullus habet.
Presbiter ergo suis assistens cotidianis
Peccatis nullo debet honore frui:
Non erit exemptus, nam qui neque iura veretur,
Non est iusticie quod quis honoret eum:
Qui contra legem vetitis presumpserit vti,
Debet concessis lege carere bonis. 1720
Omne quod occultum latet, vlteriore patebit
Fine, nec excusat ordo vel ille status.
Dic, sibi quid valuit tunc excusacio ficta,
Dum foliis fici se male texit Adam?
Quid valet aut, culpam carnis si presbiter vmbra
Contegat ipse sui fultus honore status?
=Hic scribit contra hoc quod aliqui presbiteri dicunt, qualiter ipsi
in carnis luxuriam committendo non grauius hominibus laicis deum
offendunt.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account