The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xxiiii.
O bene si penset que sunt sibi iura sacerdos,
Quid sit honor, quid onus, quid vel honoris opus,
Singula qui iuste sibi ponderat, instat et eque,
Res est mira nimis, si male gestet onus. 1780
Omne quod ille status sibi vendicat esse beatum
Cernitur, vt sancti sint magis inde viri.
Non est tam modicum quod misse spectat ad vsum,
Lege sacerdotum quin decet esse sacrum.
Ornatus varii, quibus vtitur ipse sacerdos,
Virtutis varie mistica signa gerunt.
Poderis est vestis, aliter que dicitur alba,
Presbiteri corpus que tegit vsque pedes:
Vt foris est albus, fieret sic albior intus
Presbiter, vt mores gestet in orbe bonos. 1790
Cinctus ephot Samuel domini studet esse minister,
Cui paruam tunicam texuit Anna parens:
In tunica tenui fidei doctrina notatur,
Qua tenues animos gracia mater alit:
Ex lino factum per ephot signatur honestas
Carnis, quam mundam presbiter ipse geret.
Balteus est eciam, tunicam qui stringit honeste,
Ne femur in luxu facta pudenda sciat:
Fert humerale decens, vt nostras presbiter egras
Confortans animas ad meliora ferat: 1800
Et ligat in summo sapiens capitale sacerdos,
Vt capitis sensus non sinat ire vagos.
Infula vestit eum circumdata, que nitet auro,
Quod virtute sua cuncta metalla regit;
Splendet et in simili forma virtute sacerdos,
Si bene conseruet ordinis ipse statum:
Aurum veste gerit sanctus, cum splendet in illo
Pre reliquis rutilans clara sophia dei.
Ne tunice leuiter possit ruptura minari,
Nobilis in giro texilis ora micat: 1810
Se nec et ipse bonus disrumpat in orbe sacerdos,
Ne pateat rima criminis vlla sui.
Hac se mundicia precinctus presbiter ornat,
Vt totus mundus munera munda sacret.
Aron et electis vestes texuntur, vt horum[412]
Quisque sacerdotis possit honore frui:
Sic modo presbiteri, seu summi siue minores,
Efficiunt Cristi corpus idemque sacrant.
Nam nos cum vinum panemque sacramus in ara,
Hoc verus sanguis vna fit atque caro: 1820
Qui Cristi carnem matris confecit in aluo,
Corpus in altari conficit ille sacrum.
Quadra fit altaris species, vt quatuor orbis
Partibus ecclesie sit solidata fides.
Vestibus ornatus qui sic et moribus extat
Dignus, non aliter, presbiterandus erit.
Quos tante vestes, quos gloria tanta perornat,
Sint magis vt sancti causa requirit eos:
Dedecus ecclesie presul qui talia prestat
Presbiteris laicis, iure negante, parit. 1830
Quos sinus ecclesie recipit, noscat sinus aptos
Esse deo, reliquos euomat ipsa foris.
=Hic loquitur qualiter sacrificia de veteri lege altari debita fuerunt
in figura ad exemplum nunc noue legis presbiterorum: dicit vlterius
qualiter ex vtraque lege sacrificantes altari debent esse sine macula.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account