The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Si malus est, alii sunt magis inde mali.
Non sine stat cura quicumque professus in huius
Ordinis est opere, si bene seruet opus:
Ergo prius videas qui scandere vis, et in illum
Si scandas, facias que iubet ordo tuus: 1900
Non solum faciem, mores set confer et artes,
Proficias curis ex quibus ipse tuis.
=Hic loquitur quod etas sufficiens, priusquam gradum sacerdocii sibi
assumat, in homine requiritur: loquitur eciam de suorum rasura pilorum,
et dicit quod talia in signum mundicie et sanctitatis specialiter
presbiteris conueniunt: dicit vlterius quod presbiteri a bonis non
debent esse operibus ociosi.=[415]
Cap^m. xxvi.
Quam prius assumat, matura requiritur etas,
Presbiter officium, plenus vt ipse regat:
Nam flos etatis temptanti congruit hosti;
Carnis et etatis feruet vterque calor:
Iam quos vexat ad huc tenere lasciuia carnis[416]
Improba, pastores non decet esse gregis.
Vt regnare deo possint, sibi rasa corona
Restat, et vt facta nobiliora gerant. 1910
Radices non extirpat rasura pilorum,
Set rasi crescunt multiplicando magis:
Sic licet expellas omnes de pectore motus,
Non tamen hec penitus cuncta fugare potes:
Non ita rasus eris, quin semper habet caro pugnam;[417]
Intus habes cum quo prelia semper agas.
Si quando mundum fugias, a puluere mundi
Perfecte purus non potes esse tamen:
Nam, licet eniteas summis virtutibus, omnes
Ex animo culpas non resecare vales. 1920
Fit tamen ex minimis hec quam retines tibi culpa,
Ne tua mens tumeat, dum bona multa geris:[418]
Ex tali culpa tibi soluitur ergo tributum,
Vt tua mens paueat labe remorsa breui.
Sepe cadit iustus, fragilis quia vir manet omnis,
Ne nimis exaltet gloria vana virum:
Qui leuiter cecidit, vt surgat forcius, ille
Casum felicem suscipit ante deum.
Lux estis mundi, set non penitus sine fumo,
Nam sine peccato viuere nullus habet: 1930
Sepe boni fructus post temptamenta sequntur,
Mercedemque suam prelia carnis habent.
Vtile nempe foret seuas extinguere flammas,
Et sanum vicii pectus habere tuum:
Ne videant oculi per quod temptentur, et aures
Obtura, vicii ne sonus intret ibi.
Tucius est aptumque magis discedere pace,
Ponere quam bellum, vincere quale nequis:
Integer est melior nitidus gladiator in armis,
Quam cum tela suo sanguine tincta madent: 1940
Inque dei missis nitidus sine labe sacerdos
Victor in hoc placidum fert sibi lucra deum.
Quale sit hoc quod amas celeri circumspice mente,
Et tua lesuro subtrahe colla iugo:
Debet homo sapiens nascentes pellere morbos,
Inueniet tardam ne sibi lentus opem:
Opprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi,
Et tuus incipiens ire resistat equs;
Nam mora dat vires, teneras mora conficit vuas,
Et validas segetes quod fuit herba facit. 1950
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account