The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xiiii.
Quas Venus et Genius cellas modo rite gubernant,
Carnis non claustri iura tenere docent:
Conuentus custos Genius confessor et extat,
Et quandoque locum presulis ipse tenet:
Sub specie iuris in claustro visitat ipsas,
Quas veniens thalamis, iure negante, regit. 600
Sit licet in capa furrata, dura docet ipse,
Nuda tamen valde iura ministrat eis:
Iudicio Genii pro culpis sunt lapidate,
Set neque mortalis aggrauat ictus eas.
O virtus cleri cum sit custos animarum,
Quanta sacerdotis gesta beata patent!
Alter vt ipse deus, quas percutit, ipse medetur,
Ne foris a cella sermo volare queat.
Si pater est sanctus, sic mater sancta, set infans
Sanccior, ex claustro fit quia natus homo. 610
Hoc genus incesti dampnabile grande putarem,
Sit nisi quod mulier de leuitate cadit.
Non temptabis eas igitur, scis namque quod vnam
Rem poterit fragilem frangere causa leuis;
Femina nam iuuenis nisi preseruata frequenter
Extat eo fragilis quod genus esse docet:
Dum nouus in viridi iuuenescit cortice ramus,
Concuciens tenerum quelibet aura ruet.
In quibus est claustris sapiens discrecio custos,
Clauditur ex altis sepibus ista seges. 620
Facta fuit fragilis de limo carnis origo,
Sedibus e superis spiritus ille venit:
Spiritus est promptus, infirma caro; magis ergo
Noli cum sola solus habere locum:
Non debet sola cum solo virgo manere,
Famaque, non tacto corpore, crimen habet.
Sicut et est claustris, ita sit custodia campis,
Ludus erit licitus et labor aptus eis:
Hiis sine labe iocis liceat monialibus vti,
Que pudor et leges et sua iura sinunt. 630
Velatas ideo fragilis ne subruat error,
Sub moderante manu frena pudica iuuant.
Quid michi, si fallat vxor de fraude maritum,
Qui nichil vxoris scit neque facta videt?
Set de fraude sua miror que decipit ipsum,[441]
Cuius in aspectu secula cuncta patent.
Si sacra sint hominum, quid plus sponsalia Cristi
Debent more sacro casta manere deo.
Vestibus in nigris prius est induta puella,
Crinibus abscisis, cum monialis erit; 640
Deformat corpus foris, vt sit spiritus intus
Pulcher, et albescat plenus amore dei.
Dum foris est nigra, fieret si nigrior intra,
Non vt amica dei, feda reiecta foret;
Set dum casta manet, omnis nigredo perextra[442]
Mentem candoris signat habere magis.
=Hic loquitur de castitatis commendacione, que maxime in religione
mulieribus conuenit professis.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account