The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Mores namque bonos veneratur curia celi,
Et celum iustus, non generosus, habet.
Esto memor, quod fratris amor tibi cuncta ministrat,
Datque tibi solus omnia fratris amor:
Fratris amor transit terrena, superna resumptis
Viribus ascendit, astra polumque petit:
Noticiamque dei dum querit, ad astra volare
Non timet, vt videat quis deus ipse Syon, 1030
Quis rex inmensus et que sit visio pacis,
Quis ve locus celi, gloria quanta dei.
Ista decent regem meditari, sit quod in illis
Apcior vt reddat debita iura deo.
Noscere te studeas et amare deum, duo namque
Hec sunt, que tibi, rex, scire necesse iubet.
Hec est condicio sub qua tibi contulit esse
Viuendique modum conditor ipse tuus.
=Hic loquitur secundum Salomonis experienciam, quod ceteris virtutibus
ad regni gubernaculum preualet sapiencia, que deo et hominibus regem
magis reddit acceptabilem.=
Cap^m. xv.
O pie rex iuuenis, iuuenili quid Salomoni
Contigit intende, sis memor vnde tui: 1040
Hic bis sex puer annorum cum sacra dedisset
Dona deo, meruit nocte videre deum:
Quem deus alloquitur, ‘Pete quod vis munus,’ et inquit
Ille, ‘Peto sensum, quo mea regna regam.’
Regia diuino placuerunt verba fauori,
Responsumque deus reddidit istud ei:
‘Non plures annos nec opes nec ab hoste triumphos
Quesisti, dentur que petis ergo tibi:
Non solum sapiens, set diues eris super omnes,
Quos habuit mundus, quos vel habere potest.’ 1050
O bene si speculo, rex, te speculeris in isto,
Quid magis expediens sit tibi scire potes.
Hiis tamen exemplis patet vt sapiencia regis
Ad regimen plebis est adhibenda prius.
Annus et annus abit, semper sapiencia stabit;
Stans super hanc petram non cadet vlla domus.
Res est grata senem iuueniliter esse iocosum,
Gracior est iuuenem moribus esse senem.
Qui gressu morum sequitur quo vult deus, illum
Precedit que suas firmat vbique vias. 1060
Mane precare deum, quod leta dies tibi plaudat,
Vespere, quod tutus tempora noctis agas:
Nam rex qui summo se vult submittere regi,
Optinet in regno cuncta petita suo.
In manibus regum regalia ceptra tenentur,
Vt quasi per virgam cuncta nociua fugat.
O rex, ergo tue tua legi debita solue,
Corporis ac anime quod sit honoris age:
Sume bonos, depelle malos, sis iuris amator,
Sis pius et populum dirige lege tuum: 1070
Set lex vt prosit, accedat gracia legi
Per Cristum, sine quo lex bona nulla datur:
Sit tibi iuris honor, timor excicii, pudor almus,[560]
Simplicitas animi, proximitatis amor.
Rex, ita si sapiens sapias sapienter ad omnes,
Tunc sapis in Cristo regna sapore bono.
=Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et dominus
dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus est et super
omnia metuendus.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account