The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Occupat et terram cardo que vastat eam:
Non manet in vite modo palmes, sic neque fructus
Fert ea, set sterilis sicca cremanda iacet.
Lux perit a Phebo stellarum lumine verso,
Et sinit eclipsim subdita luna suam.
Nunc nouus est Arius, nouus est quasi Iouinianus;
Dum plantant heresim, dant dubitare fidem:
Ecce diem noctem dicunt, tenebras quoque lucem,
Iniustum rectum; sic perit omne bonum. 1270
=Hic tractat quod, sicut virtuosis nuper in ecclesia existentibus
succedunt viciosi, sic et mundi proceribus omnis milicie nuper de
probitate famosis succedunt modo alii, qui neque diuine neque humane
laudis digni efficiuntur.=
Cap^m. xx.
Legis diuine si cultores abiere,
Sic proceres mundi nunc abiere probi.
Mortuus est iustus Troianus, et ecce tirannus
Iusta statuta modo deprimit ipse Nero:
Conditor et legum nunc Iustinianus abiuit,
Set Dionisius has dampnat habere suas.
Mortuus est castus probus atque Valentinianus,
Tarquinus ceptri iam regit acta sui.
Largus Alexander moritur rex nuper opimus,
Et modo successit Cresus auarus ei. 1280
Mortuus ille pius est Constantinus, et ecce
Antonius solio iam sedet ipse suo.
Ecclesie cultor Theodosius ipse recessit,
Successitque Leo, soluere vult et eam:
Insultor fidei Constancius acta prophanat,
Tiberiique modo deperit alma fides.
Mortuus est Iulius, qui regna subegit in armis,
Et Romam statuit omnibus esse caput.
Mortuus est Hanibal, per quem Cartago vigebat,
Iam neque Cartago, set neque Roma viget. 1290
Hector, in ense suo qui nuper erat metuendus,
Nunc magis est Heleno bella timente pauens:
Corruit Eacides, pro quo surrexit inermis
Tersites, que suus indiget ensis ope.
Mortuus est sapiens Salomon Roboasque reviuit,
Quo superant iuuenes prouida dicta senum.
Distat amor Ionathe que Dauid modo dissociatus,
Ex odioque furit invidus ipse Saül:
Consulit hic eciam modo Phitonem mulierem,
Dumque dei vacuum gracia linquit eum. 1300
Nunc induratum persistit cor Pharaonis;
Sentit amara dei, nec timet inde deum:
Sic redit in vulnus nullo medicante cicatrix,
Que prius et tenuit sors mala, peior habet.
Consilium prauum nunc creditur Achitofellis,
Consulit et Cusay, quis neque credit ei:
Inuidiaque Ioab inmunem iam necat Abner,
Nec sibi cum rege quem sinit esse parem.
Qui fuerat iudex Cato iustus ab vrbe recessit,
Pilatusque loco iudicat ecce suo. 1310
Nunc occisus Abel iustus fratris perit ense,
Approbat hoc licitum lex tamen esse modum:[586]
Nunc Mardocheum suspensum cerno, set Aman[587]
Eripitur laqueo, lex sinit ista modo.
Nunc iterum Cristus sine culpa fit crucifixus,
Et Barabas latro liber abibit eo.
Sic cadit et stratum ius nescit noscere iustum,
Nec virtus animi iam regit acta viri.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account