The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. v.
Mundus enim sibi dat nomen, set mundus haberi
Ex inmundiciis de racione nequit:
Sordibus est plenus, viciorum germine plenus,
Plenus peccatis, plenus vbique dolis.
Tempora mutantur mutantur condiciones,
Mutanturque status, nec manet ordo diu. 370
Discite quam prope sit et quam vicina ruina,
Talis enim nullum que releuamen habet:
Discite quam nichil est quicquid peritura voluptas
Possidet et false vendicat esse suum.
Vita quid est presens? temptacio, pugna molesta;
Hic acies semper, semper et hostis adest:
Fur opibus, guerra paci, morbusque saluti
Inuidet, et corpus nostra senecta premit:
Sicque perit placite paulatim gracia forme,
Nullaque de multis que placuere manent. 380
Nam gustata minus sapiunt, vix sentit odores,
Vix quoque clamosos percipit aure sonos:
Caligant oculi, de toto sola supersunt
Vix cutis et neruis ossa ligata suis.
Estates odit, hyemes et frigora culpat,
Nec querulo possunt vlla placere seni:
Frigore nunc nimio, nimio nunc leditur estu,
Et stabili numquam permanet ille statu.
Dens dolet aut ceruix, aut forsan lingua ligatur,
Splen tumet, egrotat pulmo, laborat epar; 390
Cor marcet, renes paciuntur, soluitur aluus,
Brachia vix possunt, languida crura dolent.
Longius in curis viciatum corpus amaris
Non patitur vires langor habere suas:
Singula non paucis pars est obnoxia morbis,
Et patet infelix ad mala totus homo;
Ingratusque suis morbis confectus et annis,
Conqueritur vite tempora longa sue.
Omnis enim virtus, qua gaudet corpus inane,
Desinit et vario pressa dolore perit. 400
Es sapiens? marcet sapiencia morte. Redundas
Diuiciis? lapsu mobiliore fluunt.
Es probus? expirat probitas. Es honestus? honestas
Labitur. Es fortis? forcia morte iacent.
Set cum te viciis victum succumbere cernis,
Miror te fortem dicis et esse putas.
Bella libido mouet; primos tu cedis ad ictus,
Et tua das fedo colla premenda iugo:
Sic et auaricie seruis, sic m~otibus ire~,[608]
Sic facis ardentis iussa pudenda gule. 410
Sic vbicumque tuam faciem cum mente revoluas,
Corporis et mundi singula vana scies.
Si corpus penses, ex omni parte videbis
Naturam fragilem, que remanere nequit:
Si mundum penses, ex omni parte volutum
Rebus in incertis fraude videbis eum.
Excussas aliquis deplorat grandine vites,
Iste mari magno deperiisse rates:
Istum luxuries illumque superbia vastat,
Hunc et tristicie seua procella quatit. 420
Et sic de variis mundus variatur, et ipsum
Quem prius exaltat forcius ipse ruit:
Labilis ille locus satis est, et more fluentis
Et refluentis aque fluminis instar habet.
Si cui blanditur, fallit, nec creditur illi;
Eius quo doleas gaudia semper habent.
Rebus in humanis semper quid deficit, et sic
Ista nichil plenum fertile vita tenet.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account