The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Et si regna loquar hominum, scimus quia nullum
Principis imperium perstat in orbe diu.
Hec que preteritum tempus dedit, illa futurum
Post dabit, estque nouus nullus in orbe status.
Dicere quis poterit, ‘Ego persto quietus in orbe?’
Et quis non causas mille doloris habet?
Quo se vertit homo, dolor aut metus incutit ipsum;
Excipitur nullus qui sit in orbe gradus.
O quantos regum paciuntur corda tumultus,
Quamque procellosis motibus ipsa fremunt! 500
Inter regales epulas variosque paratus
Tabescunt vario sollicitata metu:
Mille satellitibus cinctus telisque suorum
Non valet e trepido pellere corde metus.
Sic inmunda suis de fraudibus omnia mundus
Polluit, et nullo tempore munda facit:
Iste per antifrasim nomen sibi vendicat vnum,
Quo nullo pacto participare potest.
=Hic loquitur de principio creacionis humane. Declarat eciam qualiter
mundus ad vsum hominis, et homo ad cultum dei creatus extitit; ita
quod, si homo deum suum debite non colat, mundus que sua sunt homini
debita officia vlterius reddere non teneatur.=
Cap^m. vi.
O si vera loquar, quicquid sibi mundus iniqum
Gestat, homo solus est magis inde reus. 510
Scripta docent Genesis, primo cum conditor orbem
Fecerat, hec dicens ipse creauit Adam:
‘Nos faciamus,’ ait, ‘hominem, qui nos imitari
Possit; et vt nobis seruiat atque colat,
Inspiremus ei sensum racionis, amorem,
Vim discretiuam, quid sit et vnde venit:
Inspiremus ei factoris cognicionem,
Vnde creatorem noscat ametque suum,
Quis suus est auctor, quis ei dedit esse vel vnde:
Mundus eum sequitur et famulatur ei. 520
Solus rimetur mentis secreta superne,
Et perscrutetur singula solus homo:
Singula scrutetur, set quod sibi postulat vsus,
Vtile vel credat, quod ve necesse putet.’
O sublime decus, honor eximius, decor altus,
Vt sit homo terra tectus ymago dei!
Vt sit ad exemplum factoris fabrica facta,
Resque creatori consimilata suo!
Cetera queque deus solo sermone creauit,
Hoc formauit opus apposuitque manum. 530
Terrula suscipitur, formatur massa pusilla,
Fit corpus solidum, quod fuit ante solum:
Ossa medullata neruis compegit in vnum,
Firmauit gressus composuitque gradum:
Hiis super induxit venas set sanguine plenas,[611]
Carnes vestiuit pellibus atque pilis:
Visceribus plenis fudit spiracula vite,
Ex quibus officiis singula membra vacant:
Os loquitur, manus exercet, pes currit, et aures
Ascultant, oculus sidera solus habet. 540
Viuificatur homo, surgit factura biformis,
Stat caro, statque comes spiritus, vnus homo.
Hec caro que carnis sunt sentit, spiritus alta
Sidera suspirat et sua iura petit.
Stat formatas homo, miratur seque suosque
Gestus, et nescit quid sit et ad quid homo:
Corporis officium miratur, membra moueri,
Artificesque manus articulosque pedum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account