The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xxii.
Ecce dies veniunt, predixit quos fore Cristus,
Et patuere diu verba timenda dei.
Precessere fames, pestis, motus quoque terre,
Signaque de celo, stat quoque guerra modo:
Nititur aduersus regnum consurgere regnum,
Gens contra gentem, sic patet omne malum.
Vt pecoris sic est hominis fusus modo sanguis,
Victa iacet pietas, et sinit ista deus: 1210
Est et adhuc vindex extenta manus ferientis
Continuans plagas, nec timet vllus eas.
Longanimis domini sentencia sepe moratur,
Vir bonus inmunis nec malus vllus erit.
Quem deus ille ferit, nullo valet orbe tueri,
Si non contritum culpa relinquat eum.
Mortem peccantis non vult deus, immo misertus
Vult vt vertatur, quo sibi vita datur:
Est pius ipse deus, scripturis sicut habemus,
Pro Sodomis Abrahe dixerat ipse pie: 1220
‘Inter iniquorum tot milia tu populorum
Redde decem iustos, et miserebor eis.
Est michi nam soli proprium miseris misereri,
Multis pro paucis parcere curo libens.’
O deus, ergo tibi quid dicam, quomodo nostri
Luctus continui sunt tibi nuga quasi?
Nonne decem iusti modo sunt, meritis vt eorum
Stellifer ipse dies curet in orbe malos?
Aut deus oblitus est immemor ad miserandum,
Dormit vel fingit, aut sibi facta latent. 1230
Verius vt dicam, deus est accensus, et ignis
Fulminat inde Iacob, iraque lata furit:
Sic et plasma suum plasmator abhorret, et ipsum
Torquet pro factis que videt ipse malis.
O, qui mentali videt ex oculo mala nostra
Omnibus in gradibus continuare dies,
Dicere tunc poterit quod talia nullus ab euo
Impunita diu crimina vidit homo.
Quis status ille modo, quin sit transgressus, et ordo,
Quem iustum dicam, deficit vnde sciam. 1240
Hoc nisi gratis emat, dubito prope quod generalis
Decasus nostre prosperitatis adest:
Set quia de summis gradibus mala progrediuntur,
Est qui summus eos corrigat ipse deus.
=Hic loquitur sub compendio recapitulando finaliter de singulis mundi
gradibus, qui singillatim a debito deuiantes ordine virtutes diminuendo
extingunt, et ea que viciorum sunt augmentando multipliciter exercent.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account