The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. iii. Hic loquitur de causidicis et Aduocatis illis, qui
quanto plures sunt in numero, tanto magis lucra sicientes patriam
deuorant, et iuris colore[109] subtilia plectentes, suis cautelis
innocentem populum formidantem illaqueant.
Cap^m. iiii. Hic loquitur qualiter isti causidici et iuris
Aduocati in sua gradatim ascendentes facultate, Iudicisque
aspirantes officium, iudicialis solii tandem cacumen attingunt;
vbi quasi in Cathedra pestelencie sedentes, maioris auaricie
cecitate percussi, peioris quam antea condicionis existunt.
Cap^m. v. Hic loquitur quasi per epistolam Iudicibus illis
directam, qui in caduca suarum diuiciarum multitudine sperantes
deum adiutorem suum ponere nullatenus dignantur.
Cap^m. vi. Hic loquitur de errore Vicecomitum, Balliuorum, necnon
et in assisis iuratorum, qui singuli auro conducti diuitum causas
iniustas supportantes, pauperes absque iusticia calumpniantur et
opprimunt.
Cap^m. vii.[110] Hic loquitur quod sicut homines esse super
terram necessario expedit, ita leges ad eorum regimen institui
oportet, dummodo tamen legis custodes verum a falso discernentes
vnicuique quod suum est equo pondere distribuant. De erroribus
tamen et iniuriis modo contingentibus innocenciam Regis nostri,
minoris etatis causa, quantum ad presens excusat.[111]
Cap^m. viii. Hic loquitur quod, exquo omnes quicumque mundi
status sub regie maiestatis iusticia moderantur, intendit ad
presens excellentissimo iam Regi nostro quandam epistolam in
eius honore[112] editam scribere consequenter, ex qua ille rex
noster, qui modo in sua puerili constituitur etate, cum vberiores
postea sumpserit annos, gracia mediante diuina, in suis regalibus
exercendis euidencius instruatur. Et primo dicit quod, quamuis
regalis potencia quodammodo supra leges extollatur, regiam
tamen decet clemenciam, quod ipse bonis moribus inherendo, quasi
liber sub iusticie legibus se et suos in aspectu Regis altissimi
assidue gubernet.
Cap^m. ix. Hic loquitur qualiter rex sibi male consulentes
caucius euitare, proditoresque regni sui penitus extinguere,
suorum eciam condiciones ministrorum diligencius inuestigare, et
quos extra iusticiam errantes inuenerit, debita pena corrigere
debet et districcius castigare.
Cap^m. x. Hic dicit quod rex sano consilio adhereat, ecclesie
iura supportet et erigat, equs in iudiciis et pietosus existat,
suamque famam cunctis mundi opibus preponat.
Cap^m. xi. Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum
nullatenus decet incidere seruitutem, set sicut coram populo
alios excellit potencia, ita coram deo pre ceteris ampliori
virtutum clarescat habundancia.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account