The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
=In huius opusculi principio intendit compositor describere qualiter
seruiles rustici impetuose contra ingenuos et nobiles regni
insurrexerunt. Et quia res huiusmodi velut monstrum detestabilis fuit
et horribilis, ~narrat~[128] se per sompnium vidisse diuersas vulgi
turmas in diuersas species bestiarum[129] domesticarum transmutatas:
dicit tamen quod ille bestie domestice, a sua deuiantes natura,
crudelitates ferarum sibi presumpserunt.[130] De causis vero, ex quibus
inter homines talia contingunt enormia, tractat vlterius secundum
distincciones libelli istius, qui in septem diuiditur partes, prout
inferius locis suis euidencius apparebit.=
=Incipit prologus libri Primi.=[131]
Scripture veteris capiunt exempla futuri,
Nam dabit experta res magis esse fidem.
Vox licet hoc teneat vulgaris, quod sibi nullum
Sompnia propositum credulitatis habent,
Nos tamen econtra de tempore preteritorum
Cercius instructos littera scripta facit.
Ex Daniele patet quid sompnia significarunt,
Nec fuit in sompnis visio vana Ioseph:
Angelus immo bonus, qui custos interioris
Est hominis, vigili semper amore fauet; 10
Et licet exterius corpus sopor occupet, ille
Visitat interius mentis et auget opem;
Sepeque sompnifero monstrat prenostica visu,
Quo magis in causis tempora noscat homo.
Hinc puto que vidi quod sompnia tempore noctis
Signa rei certe commemoranda ferunt.
Visio qualis erat, quo tempore, cuius et anno
Regis, in hiis scriptis singula scire potes.
Scribentis nomen si queras, ecce loquela
Sub tribus implicita versibus inde latet. 20
[Sidenote: Nota de nomine Iohannis Gower.[132]]
Primos sume pedes Godefridi desque Iohanni,[133]
Principiumque sui Wallia iungat eis:
Ter caput amittens det cetera membra, que tali
Carmine compositi nominis ordo patet.
Tu tamen ad scribe laudem nil pone, sed illam[134]
Concipe materiam quam tibi scripta dabunt.
Nam nichil vt lauder scribam, curamque futuri[135]
Nominis vt queram non meus actus habet.
Quos mea terra dedit casus nouitatis adibo,
Nam pius est patrie facta referre labor. 30
Quod michi flere licet scribam lacrimabile tempus,
Sic quod in exemplum posteritatis eat.[136]
Flebilis vt noster status est, ita flebile carmen,
Materie scripto conueniente sue.
Omne quod est huius operis lacrimabile, lector
Scriptum de lacrimis censeat esse meis:[137]
~Penna madet~ lacrimis hec me scribente profusis,[138]
~Dumque feror studiis, cor tremit atque manus.~[139]
Scribere cumque volo, michi pondere pressa laboris
Est manus, et vires subtrahit inde timor. 40
Qui magis inspiciet opus istud, tempus et instans,
Inueniet toto carmine dulce nichil.
Si vox in fragili michi pectore firmior esset,
Pluraque cum linguis pluribus ora forent,[140]
Hec tamen ad presens mala, que sunt temporis huius,
Non michi possibile dicere cuncta foret.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account