The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Omnia finis habet: aderat sic vespere tandem
Cum solet occasus intitulare diem:
Illa quieta dies solitas compleuerat horas,
Dulcibus atque silent organa clausa notis:
Merserat in tenebris nox feruida lumina solis,
Et sopor ad lectum strinxerat ire virum: 130
Deficiente die tunc flexi corpus ad ymum,
Quo lassata solet membra fouere quies.
Tristia post leta, post Phebum nebula, morbi
Tempora post sana sepe venire solent:
Non ita clara dies fuerat transacta per ante,
Quin magis obscura noctis ymago venit.
Ecce tegunt nigre latitancia sidera nubes,
Aurea luna fugit, nox caret igne suo.
Flexerat obliquo plaustrum temone Boetes,
Nec via directa tunc fuit acta poli; 140
Infortunata set constellacio centrum
Dissoluens rabide tartara misit humo.
Prima quies aberat, nec adhuc mea lumina mulcet
Sompnus, quem timide mentis origo fugat:
En coma sponte riget, tremit et caro, cordis et antrum[163]
Soluitur, et sensus fertur ad instar aque;
Sic magis assidua iactatus mente reuolui,
Quid michi tam subiti causa timoris erat:
Sic lecto vigilans meditabar plura, que mentem
Effudi, variis corde vagante modis. 150
Tempus erat quo cuncta silent, quo mente sopita
In vaga nonnulla sompnia corda ruunt;
Set neque sompnus adhuc neque sompnia me laquearunt,
Dum pauor ex subito spondet adesse malum.
Noctis erat medium, grauis et palpebra querelas
Ponderat ex oculis, set mora tardat opem.
Sic vigil in curis consumpsi tempora noctis,
Nescius ex quali sorte propinquat opus:
Tempora preterita vidi, metuique futura;
Tandem sic oculos clauserat vmbra meos. 160
Sic, vbi decepte pars est michi maxima noctis
Acta, subit subito lumina fessa ~sopor~:
Exiguam subii requiem, dum Lucifer ignem[164]
Prouocat Aurore, sompnia tuncque fero.
=Hic incipit sompnium, vbi quodam die Martis dicit se varias vulgi
turmas vidisse, quarum primam in similitudinem asinorum mutari subito
speculabatur.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account