The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Qui de natura pigri tardare solebant,
Precurrunt ceruis de leuitate magis. 230
Nonne leui saltu vincit Leopardus Asellum?[168]
Tunc tamen ad saltum vicit Asellus eum.[169]
Longior in cauda fuerat tunc vilis Asellus
Quam fuit insignis, prodolor! ipse leo.
Quicquid velle iubet asinorum legis habebat
Vires, et nouitas ius vetus omne fugat.
Vt stolidos tamen atque rudes hos mos asininus
Signabat, quod eis nil racionis erat:
Et quia sic fatuos vidi timui magis ipsos,
Nec dabat vlterius pes michi fidus iter. 240
=Hic dicit se per sompnium secundam vulgi turmam in boues vidisse
mutatam.=
Cap^m. iii.
Cum quibus ecce boues veniunt quos cuspide nullus
Pungere tunc ausit, immo timebat eos:
Contra iura bouis bos spernit habere bubulcum,
Ammodo nec duci de nouitate sinit.
Cornutando furit hodie bos qui fuit heri
Per cornu leuiter ductus vt arua colat:
Qui fuerant domiti nuper, modo fronte minaci
Cornibus elatis debita iura negant:
Amplius ex aratro se dicunt nolle iugari,
Colla set erecta libera ferre volunt: 250
Ammodo non comedunt paleas neque stramina grossa,
Est vbi set granum de meliore petunt.
Sic transformatas formas natura reliquit,
Et monstris similes fecerat esse boues;
Vrsinosque pedes caudas similesque draconum
Gestant, quo pauidus omnis abhorret eos:
Sulphureas flammas emittunt oris ab antro,
Quas, vbi disperse sunt, aqua nulla fugat:
Sit lapis aut lignum, fuerit set quicquid ab estu[170]
Tactum, comminuens ignea flamma vorat. 260
Hec armenta nequit aliquis defendere pastor,
Quin magis in dampnum ruris et vrbis agunt.
In Colchos thauri, quos vicit dextra Iasonis,[171]
Non ita sulphureis ignibus ora fremunt,
Quin magis igne boues isti crepitancia tecta
Incendunt, que suis flatibus illa cremant.
Non Minos taurus, quem Neptunus dedit illi,
Sic nocuit campis, dum furibundus erat,
Quin magis arua boues isti vastant, et in vrbe
Horrida rite suo dampna furore parant. 270
Nessus et in tauri specimen mutatus et armis
Victus ab Eacide, dum sibi bella mouet,
Tam neque Centauri nec et ipse ferox Minotaurus
Hoc metuenda viris tempore bella dabant,
Quin magis ecce boues isti violenter aratra
Linquentes, hominum constituere necem.
Arma sui vacuos operis dispersa per agros
Linqunt, nec solitum ius sibi vomer habet;
Ecce iacent rastri, sic sarcula sicque ligones,
Buris, trabs, crapulus sunt neque restis eis;[172] 280
Nil iuga, nil torquis, nichil aut retinacula prosunt,
Nil sibi paxillus, temo vel ansa iuuant:
Vsus abest aratri, vacat et dentale relictum,
Nec sua tunc crates debita ferre sinunt:
Currus et auriga cessant, cessatque carecta,
Que nichil vlterius vtilitatis habent:
Agricoleque bonis iter vnum legibus absque
Restat, et indomiti sunt racionis idem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account