The Complete Works of Richard Crashaw, Volume IICrashaw, Richard
General
The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II
Crashaw, Richard
English poetry -- Early modern, 1500-1700
Ergo viatores teneros, cum Prole parentem,
Nox habet hos, queis est digna nec ulla dies.
Nam quid ad haec Pueri vel labra genasve parentis?
Heu, quid ad haec facient oscula, nox et hyems!
Lilia ad haec facerent, faceret rosa; quicquid et halat
Aeterna Zephyrus qui tepet in viola.
Hi meruere, quibus vel nox sit nulla; vel ulla
Si sit, eat nostra purius illa die.
Ecce sed hos quoque nox et hyems clausere tenellos:
Et quis scit, quid nox, quid meditetur hyems?
Ah, ne quid meditetur hyems saevire per Austros,
Quaeque solet nigros nox mala ferre metus!
Ah, ne noctis eat currus non mollibus Euris,
Aspera ne tetricos nuntiet aura Notos!
Heu, quot habent tenebrae, quot vera pericula secum,
Quot noctem dominam quantaque monstra colunt!
Quot vaga quae falsis veniunt ludibria formis!
Trux oculus, Stygio concolor ala Deo!
Seu veris ea, sive vagis stant monstra figuris;
Virginei satis est hinc, satis inde metus.
Ergo veni; totoque veni resonantior arcu,
Cynthia, praegnantem clange procul pharetram.
Monstra vel ista vel illa, tuis sint meta sagittis:
Nec fratris jaculum certior aura vehat.
Ergo veni, totoque veni, flagrantior ore,
Dignaque Apollineas sustinuisse vices.
Scis bene quid deceat Phoebi lucere sororem:
Ex his, si nescis, Cynthia, disce genis.
O tua, in his, quanto lampas formosior iret!
Nox suam, ab his, quanto malit habere diem!
Quantum ageret tacitos haec luna modestior ignes,
Atque verecundis sobria staret equis!
Luna, tuae non est rosa tam pudibunda diei,
Nec tam Virgineo fax tua flore tremit.
Ergo veni; sed et astra, tuas age, Cynthia, turmas:
Illa oculos pueri, quos imitentur, habent.
Hinc oculo, hinc astro: at parili face nictat utrumque;
Aetheris os, atque os aethereum Pueri.
Aspice, quam bene res utriusque deceret utrumque!
Quam bene in alternas mutua regna manus!
Ille oculus cœli hoc si staret in aethere frontis;
Sive astrum hoc Pueri fronte sub aetherea.
Si Pueri hoc astrum aetherea sub fronte micaret,
Credat et hunc oculum non minus esse suum.
Ille oculus cœli, hoc si staret in aethere frontis,
Non minus in cœlis se putet esse suis.
Tam pulchras variare vices cum fronte Puelli,
Cumque Puelli oculis aether et astra queant.
Astra quidem vellent; vellent aeterna pacisci
Foedera mutatae sedis inire vicem.
Aether et ipse, licet numero tam dispare, vellet
Mutatis oculis tam bona pacta dari.
Quippe iret coelum quanto melioribus astris,
Astra sua hos oculos si modo habere queat!
Quippe astra in coelo quantum meliore micarent,
Si frontem hanc possint coelum habuisse suum.
Aether et astra velint: frustra velit aether et astra:
Ecce negat Pueri frons, oculique negant.
Ah, neget illa, negent illi: nam quem aethera mallent
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account