The Complete Works of Richard Crashaw, Volume IICrashaw, Richard
General
The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II
Crashaw, Richard
English poetry -- Early modern, 1500-1700
Whether intentionally, or with his usual carelessness, the two
following important and characteristic Poems are not given in
Turnbull's edition; and they seem entirely to have escaped the
knowledge of even admirers of Crashaw. They appeared originally in
the 'Steps of the Temple' of 1648 (pp. 103-105), and were naturally
excluded from the Paris collection of 1652, and overlooked in the
edition of 1670. See their biographic significance in our Essay in
the present Volume. For the second translation (viz. of Baptismus
&c.) I tender thanks to my good friend Rev. J.H. Clark, M.A., as
before; the other and somewhat difficult one (Fides &c.) I have
myself done. G.
FIDES, QUAE SOLA JUSTIFICAT,
NON EST SINE SPE ET DILECTIONE.
Nam neque tam sola est. O quis male censor amarus
Jam socias negat in mutua sceptra manus?
Deme Fidem; nec aget, nec erit jam nomen Amoris:
Et vel erit, vel aget quid sine Amore Fides?
Ergo, Amor, i, morere; i, magnas, Puer alme, per umbras 5
Elysiis non tam numen inane locis.
O bene, quod pharetra hoc saltem tua praestat et arcus,
Ne tibi in extremos sit pyra nulla rogos!
O bene, quod tuus has saltem tibi providet ignis,
In tu quas possis funera ferre faces! 10
Durus es, ah, quisquis tam dulcia vincula solvis;
Quae ligat, et quibus est ipse ligatus Amor.
O bene junctarum divortia saeva sororum,
Tam penitus mixtas quae tenuere manus!
Nam quae, tam varia, in tam mutua viscera vivunt? 15
Aut ubi, quae duo sunt, tam prope sunt eadem?
Alternis sese circum amplectuntur in ulnis:
Extraque et supra, subter et intus eunt.
Non tam Nympha tenax, Baccho jam mista marito,
Abdidit in liquidos mascula vina sinus. 20
Compare jam dempto, saltem sua murmura servat
Turtur, et in viduos vivit amara modos.
At Fidei sit demptus Amor; non illa dolebit,
Non erit impatiens aegraque; jam moritur.
Palma, marem cui tristis hyems procul abstulit umbram, 25
Protinus in viridem procubuit faciem?
Undique circumfert caput, omnibus annuit Euris;
Siqua maritalem misceat aura comam:
Ah misera, expectat longum, lentumque expirat,
Et demum totis excutitur foliis. 30
At sine Amore Fides nec tantum vivere perstat,
Quo dici possit vel moritura Fides.
Mortua jam nunc est: nisi demum mortua non est
Corporea haec, anima deficiente, domus.
Corpore ab hoc Fidei hanc animam si demis Amoris, 35
Jam tua sola quidem est, sed male sola Fides.
Hectore ab hoc, currus quem jam nunc sentit Achillis,
Hectora eum speres quem modo sensit herus?
Tristes exuvias, Oetaei frusta furoris,
Vanus, in Alcidae nomen et acta vocas? 40
Vel satis in monstra haec, plus quam Nemeaea, malorum
Hoc Fidei torvum et triste cadaver erit?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account