The Complete Works of Richard Crashaw, Volume IICrashaw, Richard
General
The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II
Crashaw, Richard
English poetry -- Early modern, 1500-1700
Serta, puer; quis nunc flores non præbeat hortus?
Texe mihi facili pollice serta puer.
Quid tu nescio quos narras mihi; stulte, Decembres
Quid mihi cum nivibus? da mihi serta, puer.
Nix et hiems? non est nostras quid tale per oras;
Non est, vel si sit, non tamen esse potest.
Ver agitur: quaecunque trucem dat larva Decembrem,
Quid fera cunque fremant frigora, ver agitur.
Nonne vides quali se palmite regia vitis
Prodit, et in sacris quae sedet uva jugis?
Tam laetis quae bruma solet ridere racemis?
Quas hiemis pingit purpure tanta genas?
O Maria, ô divum soboles, genitrixque deorum,
Siccine nostra tuus tempora ludus erunt?
Siccine tu cum vere tuo nihil horrida brumae
Sidera, nil madidos sola morare notos?
Siccine sub media poterunt tua surgere bruma,
Atque suas solum lilia nosse nives?
Ergo vel invitis nivibus frendentibus Austris,
Nostra novis poterunt regna tumere rosis?
O bona turbatrix anni, quae limite noto
Tempora sub signis non sinis ire suis;
O pia praedatrix hiemis, quae tristia mundi
Murmura tam dulci sub ditione tenes;
Perge, precor, nostris vim pulchram ferre calendis;
Perge, precor, menses sic numerare tuos.
Perge intempestiva atque importuna videri;
Inque uteri titulos sic rape cuncta tui.
Sit nobis sit saepe hiemes sic cernere nostras
Exhaeredatas floribus ire tuis.
Saepe sit has vernas hiemes Maiosque Decembres,
Has per te roseas saepe videre nives.
Altera gens varium per sidera computet annum,
Atque suos ducant per vaga signa dies:
Nos deceat nimiis tantum permittere nimbis?
Tempora tam tetricas ferre Britanna vices?
Quin nostrum tibi nos omnem donabimus annum:
In partus omnem expende, Maria, tuos.
Sic tuus ille uterus nostri bonus arbiter anni:
Tempus et in titulos transeat omne tuos.
Namque alia indueret tam dulcia nomina mensis?
Aut qua tam posset candidus ire toga?
Hanc laurum Janus sibi vertice vellet utroque:
Hanc sibi vel tota Chloride Maius emet.
Tota suam, vere expulso, respublica florum
Reginam cuperent te sobolemve tuam.
O bona sors anni, cum cuncti ex ordine menses
Hic mihi Carolides, hic Marianus erit!
TRANSLATION.
TO HER SERENE MAJESTY, CHILD-BEARING IN WINTER.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account