The Criminal Prosecution and Capital Punishment of AnimalsEvans, E. P. (Edward Payson)
History
The Criminal Prosecution and Capital Punishment of Animals
Evans, E. P. (Edward Payson)
Animals -- Law and legislation -- History; Animals, Prosecution and punishment of -- History; Trials -- Europe
Quia licet per testes de nostri mandato et commissarium per nos deputatum
examinatos apparet Animalia bruta contra que in hujusmodi causa parte
prefatorum supplicantium fuit supplicatum intulisse plura dampna
insupportabilia ipsis supplicantibus que tamen dampna potius possunt
attribuenda peccatis supplicantium decimis Deo omnipotenti de jure
primitivo et ejus ministris non servientium et ipsum summum Deum
diversimode eorum peccatis non (_sic_) offendentium quibus causis
causantibus dampna fieri supplicantibus predictis non ut fame et egestate
moriantur sed magis ut convertantur et eorum peccata deffluant ut tandem
abundantiam bonorum temporalium consequantur pro substentatione eorum vite
vivere et post hanc vitam humanam salutem eternam habeant. Cum a principio
ipse summus Deus qui cuncta creavit fructus terre et anime vegetative
produci permiserit tam substentatione vite hominum rationabilium et
volatilium super terram viventium quamobrem non sic repente procedendum
est contra prefata Animalia sic ut supra damnificantia ad fulminationem
censurarum ecclesiasticarum Sancta Sede Apostolica inconsulta sive ab
eadem ad id potestatem habentibus superioribus nostris sed potius
recurrendum ad misericordiam Dei nostri qui in quacumque hora ingenuerit
peccata propitius est ad misericordiam. Ipsi quamobrem causis premissis et
alliis a jure resultantibus pronunciamus et declaramus inprimis fore et
esse monendos et quos tenore presentium monemus et moneri mandamus ut ad
ipsum Dominum nostrum ex toto et puro corde convertantur cum debita
contrictione de peccatis commissis et proposito confitendi temporibus et
loco opportunis et ab eisdem de futuro abstinendi et de cetero debite
persolvendum Deo decimas de jure debitas et ejus ministris quibus de jure
sunt persolvende eidem Domino Deo nostro per meritata sue sacratissime
passionis et intercessione Beate Marie Virginis et omnium Sanctorum ejus
humiliter exposcendo veniam et quibuscumque peccatis delictis et offensis
contra ejus majestatem divinam factis ut tandem ab afflictionibus
prefatorum Animalium liberare dignetur et ipsa Animalia loca non it ...
ipsis supplicantibus ceterisque christianis transferre et al ... secundem
ejus voluntatem et aliter exting ......... ..... eisdem supplicantibus uno
die dominico in offertorio ......... ut ipso die dominico ......
supplicantibus ...... ......... per circuitum vinearum ejusdem parrochie
...... et per loca cum aspersione aque benedicte pro effugandis prefatis
Animalibus tribus diebus immediate sequentibus significationem et
notificationem sic ut supra fiendas quibus processionibus durantibus
decantari et celebrari mandamus tres missas altas ante sive post quamlibet
earum processionum ad devot ... cleri et populi quarum prima primo die
decantabitur de Sancto Spiritu cum orationibus de Beata Maria. ... _Deus
Deus qui contritorum_ et _A cunctis nos quesumus Domine mentis et
corporis_ etc. et una pro defunctis secundo die decantatis de Beata Maria
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account