The Criminal Prosecution and Capital Punishment of AnimalsEvans, E. P. (Edward Payson)
History
The Criminal Prosecution and Capital Punishment of Animals
Evans, E. P. (Edward Payson)
Animals -- Law and legislation -- History; Animals, Prosecution and punishment of -- History; Trials -- Europe
conqueruntur modum vivendi a legi ordinatum non videtur egredi tum quia
bruta sensu et usu rationis carentia que non secondum legem divinam
gentium canonicam vel civilem sed secondum legem naturæ primordialis qua
Animalia cuncta docuit vivere solo instinctu naturæ vivunt et ut ait
Philosophus _actus activorum non operantur in patienti_ ...... tum quia
jura naturalia sunt immutabilia § _Sed naturalia Instit.: de jur natur.
gent. et civili._ ergo cum dicta Animalia solo instinctu naturæ dicantur
per consequens excommunicanda non veniunt. Et quamvis dicta Animalia
hominibus subjecta esse dicantur ut habetur Ecclesiast: 17. ibi _Posuit
timorem illius super omnem carnem et bestiarum ac volatilium_ non idcirco
adversus talia Animalia licet subjecta uti non debent excommunicatione nec
ullo modo veniunt petita executioni mandanda saltem modo petito presertim
cum ratio et æquitas dicta Animalia non regat. Et licet juribus divino
antiquo civili et canonico promulgatum legitur _Qui seminat metet_ ut
habetur Esai 37 ibi. _In anno autem tertio seminate et mettete et plantate
vineas et commedite fructum earum_ non tamen cequitur (_sic_) quin dicta
Animalia plantis non utantur quia sunt irrationabilia et carentia sensu
neque ea posse dicernere quæ sunt usui hominum destinata vel non
certissimum est quia solo instinctu nature ut supra dictum est vivunt non
idcirco necesse habent Agentes adversus dicta Animalia uti
excommunicatione sed ...... peccata eorum universus populus presertim quem
hujusmodi flagella affligunt et prosequuntur et pœnitentiam agat exemplo
Ninivitarum qui ad solam vocem Jone prophete austeriter pœnitentiam
egerunt ad mittigandam et placandam iram Dei. Jon. 3. veniat populus et
imploret misericordiam Dei optimi et sic maximi ut sua sancta gratia et
per merita sanctissimæ passionis excessum dictorum Animalium compessere
et refrenare dignetur et hoc modo dicta Animalia e vineis ejicient et non
eo modo quo procedunt. Quibus universis consideratis evidentissime patet
dicta Animalia e vitibus seu e vineis ejicienda non esse attento quod solo
instinctu naturæ vivunt et ita per egregium Anthonium Fillioli eorumdem
Brutorum legittimi actoris fieri instatur et ab ipso petitur ipsum
monitorium requisitum in quantum concernit dicta Animalia revocari et
annullari nec aliquo modo consentiendo quod dictum monitorium eis
concedatur nec etiam aliqui visitationi vinearum ut est conclusum per
Agentes in eorum supplicatione protestando de omni nullitate et hoc omni
meliori modo via jure ac forma salvis aliis quibuscumque juribus ac
deffentionibus competentibus aut competituris humiliter implorato benigno
officio judicis.
PETRUS REMBAUDUS
MEMORIALE
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account