The Criminal Prosecution and Capital Punishment of AnimalsEvans, E. P. (Edward Payson)
History
The Criminal Prosecution and Capital Punishment of Animals
Evans, E. P. (Edward Payson)
Animals -- Law and legislation -- History; Animals, Prosecution and punishment of -- History; Trials -- Europe
Licet multis in locis reperiatur hominem creatum fuisse ut cæteris
Animalibus et creaturis dominaretur non idcirco opus est ut Agentes
adversus dicta Animalia excommunicatione utantur sed via usitata et
ordinaria et præsertim ut dictum est quod dicta Animalia jus naturæ
sequantur quod quidem jus nusquam immitatum (_sic_) reperitur nam jus
divinum et naturale pro eodem sumuntur. Can. I. dist. I. at jus divinum
mutari non potest quod est in preceptis moralibus et naturalibus per
consequens nec jus naturale mutari potest nam jus naturale manat ab
honesto nempe ac ratione immortali et perpetua, at ratio jubet ut dicta
Animalia vivant potissimum hiis nempe plantis que ad usum dictorum
Animalium videntur creata ut supra dictum est ergo Agentes nulla ratione
debent uti via excommunicationis. Igitur ne in causa ulterius progrediatur
potissimum cum cedula pro parte Sindicorum totius communitatis Sancti
Julliani producta signata _Fran: Faeti._ nullam penitus mereatur
responsionem obstante quod nihil novi in dicta cedula propositum
comperitur etiam quod contentis cedulæ parte gregii (egregii) Anthonii
Fillioli procuratorio nomine dictorum Animalium producte mimime sit
responsum idcirco cum omnia que videbantur adducenda ex parte dictorum
Animalium adducta et proposita fuerunt ut ample patet in dicta cedula
superius producta signata: _P. Rembaudus._ ad quam impugnatus semper
relatio habeatur non igitur alia ex parte dictorum Animalium adducenda nec
proponenda videntur presertim ut dictum est quod ratio et equitas dicta
Animalia non regat quapropter egregius Anthonius Fillioli nemine dictorum
Animalium suppra relatorum suœ cedule et fieri recuisitis inhœrendo
concludit super eis jus dici et deffiniri et justiciam sibi in hujusmodi
causa adversam fieri et promulgari implorans benignum officium omni
melliori modo.
P. REMBAUDUS
MEMORIALE
Anno premisso et die decima octava mensis jullii comparuerunt judicialiter
coram nobis Vicario prefato egregius Petremandus Bertrandi procurator
Agentium petens alium terminum. Hinc et egregius Fillioli procurator
dictorum Animalium petit viam precludi parti quidquam ulterius
articullandi et deducendi et inherendo suis cedulatis petit sibi justitiam
ministrari. Inde et nos vicarius generalis Maurianne prefatus de consensu
procuratorum dictarum partium ipsis partibus diem assignamus primam
juridicam post messes ad ibidem coram nobis comparendum et tunc per dictum
egregium Bertrandi nomine quo suppra quid voluerit precise deliberare
deliberandum.
MEMORIALE
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account