The dissolution of the monasteries : $b As illustrated by the suppression of the religious houses of StaffordshireHibbert, Francis Aidan
History
The dissolution of the monasteries : $b As illustrated by the suppression of the religious houses of Staffordshire
Hibbert, Francis Aidan
Great Britain -- History -- Henry VIII, 1509-1547; Monasteries -- England -- Staffordshire; Monasteries and state
Rex omnibus ad quos etc. salutem. Cum per quendam actum in parliamento
nostro apud London tercio die Novembris anno regni nostri vicesimo
primo inchoato et deinde usque Westmonasterium adiornato et per
diversas prorogaciones usque ad et in quartum diem Februarii anno
regni nostri vicesimo septimo continuato et tunc ibidem tento inter
alia inactitatum existit quod nos haberemus et gauderemus nobis ac
heredibus nostris imperpetuum omnia et singula monasteria Prioratus
ac alias domos Religiosas Monachorum Canonicorum et Monialium
quibuscumque generibus siue diversitatibus habituum Regularum siue
ordinum vocarentur siue nominarentur que non habebant terras tenementa
redditus decimas porciones et alia hereditamenta ultra clarum annuum
valorem ducentarum librarum dicti annualis claris valoris dictorum
Monasteriorum ac Prioratuum capiendi ac construendi secundum clarum
valorem in Scaccario nostro certificatum. Et simili modo quod haberemus
et gauderemus nobis ac heredibus nostris omnes et omnimodi sectas
[_sic_ (? scitos)] et circuitus eorundem Religiosarum domorum ac
omnia et singula Maneria grangeas mesuagia terras tenementa reversiones
redditus servicia decimas penciones porciones advocaciones patronatus
ecclesiarum Capellarum annuitates iura intraciones condiciones et
alia hereditamenta quecumque eisdem Monasterio Prioratibus siue
domibus Religiosis non habentibus ut predicitur terras tenementa vel
hereditamenta ultra predictum annuum valorem ducentarum librarum
pertinentia siue spectantia adeo plene et integre prout Abbates Priores
Abbatisse ac alii gubernatores huiusmodi Monasteriorum Prioratuum
et aliarum Religiosarum domorum adtunc habuerunt illa aut habere
debuerunt in iure domorum suarum habendum et tenendum omnia et singula
premissa cum omnibus suis iuribus proficuis jurisdictionibus et
commoditatibus nobis heredibus et successoribus notris imperpetuum
ad inde faciendum et utendum nostras proprias voluntates Cumque
eciam in actu predicto provideatur quod nos aliquo et quocumque
tempore post confeccionem actus illius valeamus et potuissemus ad
beneplacitum nostrum ordinare constituere et declarare per literas
nostras patentes sub magno sigillo nostro conficiendas quod ille et
tales huiusmodi predictarum domorum Religiosarum quas supprimendas
et dissoluendas esse noluissemus essent perseurerarent starent
continuarent et permanerent in eisdem suis corporibus corporatis ac
in eisdem suis essencialibus statu qualitate condicione robore et
effectu tam in possessionibus quam aliter prout essent et fuissent
ante confeccionem actus predicti absque suppressione siue dissolucione
earundem aut alicuius partis inde pretextu et auctoritate eiusdem
actus Et quod quilibet talis huiusmodi ordinacio et declaracio per nos
sic fienda et ordinanda esset bona secura et effectualis Capitalibus
gubernatoribus huiusmodi Religiosarum domorum quas supprimendas et
dissoluendas esse noluissemus et successoribus suis iuxta et secundum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account