The Epidemics of the Middle AgesHecker, J. F. C. (Justus Friedrich Carl)
History
The Epidemics of the Middle Ages
Hecker, J. F. C. (Justus Friedrich Carl)
Black Death; Epidemics -- History; Hysteria, Epidemic
Ejus tempore, videlicet A. D. MCCCLXXV., mira secta tam virorum quam
mulierum venit Aquisgrani de partibus Alamanniæ, et ascendit usque
Hanoniam seu Franciam, cujus talis fuit conditio. Nam homines utriusque
sexus illudebantur a dæmonio, taliter quod tam in domibus quam in
plateis et in Ecclesiis se invicem manibus tenentes chorizabant et in
altum saltabant, ac quædam nomina dæmoniorum nominabant, videlicet
_Friskes_ et similia, nullam cognitionem in hujusmodi chorizatione
nec verecundiam sui propter astantes populos habentes. Et in fine
hujus chorizationis in tantum circa pectoralia torquebantur, quod
nisi mappulis lineis a suis amicis per medium ventris fortiter
stringerentur, quasi furiose clamabant se mori. Hi vero in Leodio per
conjurationes sumptas de illis quæ in catechismo ante baptismum fiunt,
a dæmonio liberabantur, et sanati dicebant, quod videbatur eis _quod in
hora hujus chorizationis erant in fluvio sanguinis, et propterea sic
in altum saltabant_. Vulgus autem apud Leodium dicebat quod hujusmodi
plaga populo contigisset eo, quod populus male baptizatus erat, maxime
a Presbyteribus suas tenentibus concubinas. Et propter hoc proposuerat
vulgus insurgere in clerum, eos occidendo et bona eorum diripiendo,
nisi Deus de remedio providisset per conjurationes prædictas. Quo viso
cessavit tempestas vulgi taliter quod clerus multo plus a populo fuit
honoratus. De ista autem chorizatione seu secta talia extant rigmata:
Oritur in seculo nova quædam secta
In gestis aut in speculo visa plus nec lecta.
Populus tripudiat nimium saltando.
Se unus alteri sociat leviter clamando.
_Frisch friskes cum gaudio clamat uterque sexus._
Cunctus manutergio et baculo connexus.
Capite fert pelleum desuper sertum.
_Cernit Mariæ filium et cœlum apertum._
Deorsum prosternitur. Dudum fit ululatus.
Calcato ventre cernitur statim liberatus.
Vagatur loca varia pompose vivendo.
Mendicat necessaria propriis parcendo.
_Spernit videre rubea et personam flentem._
Ad fidei contraria crigit hic gens mentem.
Noctis sub umbraculo ista perpetravit.
Cum naturali baculo subtus se calcavit.
Clerum habet odio. Non curat sacramenta.
Post sunt Leodio remedia inventa,
Hanc nam fraudem qua suggessit sathan est convictus.
Conjuratus evanescit. Hinc sit Christus benedictus.
II.
_Jo. Pistorii_ Rerum familiarumque Belgicarum Cbronicon magnum.
Francof. 1654. _fol. p. 319_. De chorisantibus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account