de Provid. c. i. 1512. B. Rhenanus. Jo. Cono
interp.) "Venit siquidem universitatis creator et Dominus: venit
ad homines, venit propter homines, venit homo."--Divus Bernardus
Clarev. (de Adventu Domini, Basil, 1552). "Videte, Fratres, quantum se
humiliavit propter homines Deus.... Unde non se ipse homo despiciat,
propter quem utique ista subire dignatus est Deus."--Augustinus
(Sermones ad pop. S. 371, c. 3). "O homo propter quem Deus factus est
homo, aliquid magnum te credere debes." (S. 380, c. 2). "Quis de se
desperet pro quo tam humilis esse voluit Filius Dei?" Id. (de Agone
Chr. c. 11). "Quis potest odire hominem cujus naturam et similitudinem
videt in humanitate Dei? Revera qui odit illum, odit Deum."--(Manuale,
c. 26. Among the spurious writings of Augustine.) "Plus nos amat
Deus quam filium pater.... Propter nos filio non pepercit. Et quid
plus addo? et hoc filio justo et hoc filio unigenito et hoc filio
Deo. Et quid dici amplius potest? et hoc pro nobis, i.e. pro malis,
etc."--Salvianus (de gubernatione Dei. Rittershusius, 1611, pp. 126,
127). "Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis
desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei
filius ... dignatus nostrum inire consortium mala nostra moriendo
perferret."--Petrus Lomb. (lib. iii. dist. 20, c. 1). "Attamen si
illa quae miseriam nescit, misericordia non praecessisset, ad hanc
cujus mater est miseria, non accessisset."--D. Bernardus (Tract. de
XII. gradibus hum. et sup.) "Ecce omnia tua sunt, quae habeo et
unde tibi servio. Verum tamen vice versa tu magis mihi servis, quam
ego tibi. Ecce coelum et terra quae in ministerium hominis creasti,
praesto sunt et faciunt quotidie quaecunque mandasti. Et hoc parum
est: quin etiam Angelos in ministerium hominis ordinasti. Transcendit
autem omnia, quia tu ipse homini servire dignatus es et te ipsum
daturum ei promisisti."--Thomas à Kempis (de Imit. l. iii. c. 10). "Ego
omnipotens et altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo me homini propter
te humiliter subjeci.... Pepercit tibi oculus meus, quia pretiosa
fuit anima tua in conspectu meo" (ibid. c. 13). "Fili ego descendi
de coelo pro salute tua, suscepi tuas miserias, non necessitate,
sed charitate trahente" (ibid. c. 18). "Si consilium rei tantae
spectamus, quod totum pertinet, ut s. litterae demonstrant. ad salutem
generis humani, quid potest esse dignius Deo, quam illa tanta hujus
salutis cura, et ut ita dicamus, tantus in ea re sumptus?... Itaque
Jesus Christus ipse cum omnibus Apostolis ... in hoc mysterio Filii
Dei en sarki phanerothentos angelis hominibusque patefactam esse
dicunt magnitudinem sapientis bonitatis divinae."--J. A. Ernesti
(Dignit. et verit. inc. Filii Dei asserta. Opusc. Theol. Lipsiae,
1773, pp. 404, 405. How feeble, how spiritless compared with the
expressions of the ancient faith!) "Propter me Christus suscepit
meas infirmitates, mei corporis subiit passiones, pro me peccatum
h. e. pro omni homine, pro me maledictum factus est, etc.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account