Unspotted Virginity is the principle of Salvation, the principle of
the regenerate Christian world. "Virgo genuit mundi salutem; virgo
peperit vitam universorum.... Virgo portavit, quem mundus iste
capere aut sustinere non potest.... Per virum autem et mulierem
caro ejecta de paradiso: per virginem juncta est Deo."--Ambrosius
(Ep. L. x. Ep. 82). "Jure laudatur bona uxor, sed melius pia
virgo praefertur, dicente Apostolo (1 Cor. vii.). Bonum conjugium,
per quod est inventa posteritas successionis humanae; sed melius
virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita et
coelestium meritorum reperta successio. Per mulierem cura successit:
per virginem salus evenit."--(Id. Ep. 81.) "Castitas jungit hominem
coelo.... Bona est castitas conjugalis, sed melior est continentia
vidualis. Optima vero integritas virginalis."--De modo bene vivendi,
Sermo 22. (Among the spurious writings of Bernard.) "Pulchritudinem
hominis non concupiscas."--(Ibid. S. 23.) "Fornicatio major est
omnibus peccatis.... Audi beati Isidori verba: Fornicatione coinquinari
deterius est omni peccato."--(Ibid.) "Virginitas cui gloriae merito non
praefertur? Angelicae? Angelus habet virginitatem, sed non carnem,
sane felicior, quam fortior in hac parte."--Bernardus (Ep. 113,
ad Sophiam Virginem). "Memento semper, quod paradisi colonum de
possessione sua mulier ejecerit."--Hieronymus (Ep. Nepotiano). "In
paradiso virginitas conversabatur.... Ipse Christus virginitatis
gloria non modo ex patre sine initio et sine duorum concursu genitus,
sed et homo secundum nos factus, super nos ex virgine sine alieno
consortio incarnatus est. Et ipse virginitatem veram et perfectam
esse, in se ipso demonstravit. Unde hanc nobis legem non statuit
(non enim omnes capiunt verbum hoc, ut ipse dixit) sed opere nos
erudivit."--Joan. Damasc. (Orthod. Fidei, l. iv. c. 25).
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account