Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam
omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam
condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur.
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et
duorum pedum in latitudinem amplectitur: quadrigae inter se occurrentes
sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri L cubitorum eminet
spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis
ambitus CCCLXV stadia complectitur; singulorum stadiorum structuram
singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt
admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem
urbem tectis occupaverunt—per LXXX stadia habitabatur—, nec omnia
continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi.
Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta
ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates interfluit magnaeque
molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum magnitudinem
circumveniunt cavernae ingentem in altitudinem pressae ad accipiendum
impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit,
urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent.
Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur. Pons
lapideus flumini inpositus iungit urbem. Hic quoque inter mirabilia
Orientis opera numeratus est. Quippe Euphrates altum limum vehit, quo
penitus ad fundamenta iacienda egesto vix suffulciendo operi firmum
reperiunt solum: harenae autem subinde cumulatae et saxis, quibus pons
sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero
cursu mearet, inliditur. Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent.
XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summum
munimenti fastigium pervenit. Super arcem, vulgatum Graecorum fabulis
miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes
multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. Saxo pilae, quae totum
onus sustinent, instructae sunt, super pilas lapide quadrato solum
stratum est patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant
terras: adeoque validas arbores sustinet moles, ut stipites earum VIII
cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant
frugiferaeque sint, ut si terra sua alerentur. Et cum vetustas non opera
solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat,
haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere
onerata est, inviolata durat: quippe XX [pedes] lati parietes sustinet
XI pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus suis
inminere videantur. Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse
molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio
nemorum silvarumque in campestribus locis virum conpulit amoenitatem
naturae genere huius operis imitari.
G. SMITH’S ESAGILA TABLET
See pp. 192–194
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account