The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Notum sit uniuersis Christi fidelibus, quod ego Willelmus filius Ricardi
de Wileford concessi dimisi et liberaui Johanni Pady, tunc maiori Oxonie,
et Andree Halegod et Laurencio Halegod et Philippo Molendinario et ceteris
probis hominibus Oxonie, illam domum meam in parochia Sancte Abbe in
Oxonia que aliquando fuit Ricardi de Wileford patris mei cum omnibus
pertinentibus eiusdem domus, ad hospitandum fratres minores in perpetuum.
Et si ita contigerit quod fratres minores a uilla Oxonie discesserint, et
ibi amplius manere noluerint, ad hospitandum ibi aliquos probos uiros in
elemosina, saluo quod dicti probi homines Oxonie et eorum heredes faciant
Capitalibus dominis illius feodi annuale seruicium quod ad predictam
terram pertinet, et reddendo michi et heredibus meis annuatim unam libram
cymini ad festum Sancti Michaelis pro omni seruitio. Et ego dictus
Willelmus et heredes mei warantizabimus predictum mesuagium cum
pertinenciis predictis probis hominibus hereditarie sicut prediuisum est
contra omnes homines et feminas, pro hac autem mea concessione dimisione
liberatione et warantizatione predicti probi homines Oxonie ex elemosyna
collecta dederunt michi quadraginta tres marcas sterlingorum. Et ut hac
predicta rata permaneant huic scripto sigillum meum apposui.
Hiis testibus, Pentecost et Henrico filio Tome tunc prepositis, Roberto
Oein, Henrico filio Henrici, Petro filio turoldi, Ricardo Mol(endinario),
Ricardo Taillur, Milone drapario, Benedicto Mercer, Radulpho Palmer,
Willelmo clerico, et aliis.
2
Grant of a house by Robert Oen, A. D. 1236.
Close Roll, 20 Hen. III, m. 9.
Rex Maiori et probis hominibus suis Oxon’ salutem. Quia per litteras
vestras nobis directas accepimus quod sponte suscepistis in vos onus
muragii ville Oxon’ quod ad platiam quam Robertus filius Roberti Oen
tenuit iuxta domos fratrum minorum Oxon’, et quam idem Robertus eisdem
fratribus dedit in augmentum mansionis sue: Vobis mandamus quod eisdem
fratribus de predicta platia plenam seisinam habere faciatis; Ita quod
predictus Robertus, qui prius fuit liber hospes prioris et fratrum sancti
Johannis Jerusalem in Anglia in predicta platia, eandem libertatem habeat
in corpore domus sue in qua nunc manet alibi in eadem villa in parochia
sancti Michaelis ad portam Borealem. Teste ut supra (i.e. Rege apud
Gloucestriam iii{o} die Julii).
3
License to enclose their possessions and throw down part of the old wall,
A. D. 1244.
Pat. 29 Hen. III, m. 9 (printed in Mon. Franc. I. 616).
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account