The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium
a die Purificacionis beate Marie (Feb. 2nd) in Tres septimanas, anno regni
Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo Nono, coram Henrico de
Bathonia, Rogero de Thurkelby, Roberto de Notingham, Jollano de Nevill,
Gilberto de Preston et Johanne de Cobeham, Justiciariis, et aliis domini
Regis fidelibus tunc ibi presentibus. Inter Thomam de Valeynes querentem
et Symonem filii Benedicti et Leticiam uxorem eius Inpedientes, de duobus
Mesuagiis cum pertinentiis in suburbio Oxon’ unde placitum Warantie carte
summonitum[1940] fuit Inter eos in eadem curia, scilicet quod predicti
Symon et Leticia recognoverunt predicta mesuagia cum pertinentiis esse ius
ipsius Thome, ut illa que Idem Thomas habet de dono predictorum Symonis et
Leticie; Habenda et Tenenda eidem Thome et heredibus suis de capitalibus
dominis feodi illius imperpetuum, faciendo inde omnia seruicia que ad
predicta mesuagia pertinent. Et predicti Symon et Leticia et heredes
ipsius Leticie Warantizabunt, adquietabunt, et defendent eidem Thome et
heredibus suis predicta mesuagia cum pertinentiis per predicta seruicia
contra omnes homines imperpetuum. Et pro hac recognitione, Warantia,
adquietancia, defensione, fine et concordia, Idem Thomas ad peticionem
predictorum Symonis et Leticie attornauit et assignauit predicta mesuagia
cum pertinentiis in augmentum aree in qua hospitantur fratres minores
Oxon’ commorantes, in puram et perpetuam elemosinam, liberam et quietam ab
omni seculari seruicio et exactione in perpetuum. Et preterea idem Thomas
dedit et concessit predicte Leticie unum mesuagium cum pertinentiis extra
portam Aquilonarem Oxon’ in angulo de Horsmongharestrete iuxta terram
Reginaldi Gamages, simul cum fabrica quam Hugo Marescall tenet, que
scilicet Mesuagium et fabricam Benedictus le Mercer pater predicti Symonis
aliquando tenuit; Habenda et Tenenda eisdem Symoni et Leticie et
heredibus ipsius Leticie de capitalibus dominis feodi illius imperpetuum,
faciendo inde omnia seruicia que ad predicta tenementa pertinent: Ita
tamen quod non licebit predicto Symoni predicta tenementa dare, vendere,
assignare, vel legare, vel aliquo alio modo alienare, quominus illa
tenementa remaneant predicte Leticie et heredibus suis in perpetuum.
7
Grant of a messuage by Laurence Wych, A. D. 1246.
Pat. 31 Hen. III, m. 8.
Pro fratribus Minoribus Oxon’. Rex omnibus etc. Salutem. Sciatis quod (ad)
amplificationem aree ffratrum Minorum Oxon’ assignauimus eis totum
mesuagium illud cum pertinenciis quod laurencius Wych maior noster Oxon’
nobis reddidit et commisit ad amplificationem aree predictorum ffratrum,
concedentes eis et uolentes, quod, ad securitatem domorum suarum et
tranquillitatem religionis sue, muro uel alio modo, sicut sibi uiderint
expedire, illud faciant includi. In cuius etc. Teste Rege apud Clarendon
xxvij die Nouembris.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account