The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
4to. In die Sabbati Sancti unica tantum celebrari potest Missa, que
solemnis esse debet, vel celebrata ad normam Caeremonialis Benedicti
XIII.
5to. Monendi sunt fideles a confessariis et a Concionatoribus praeceptum
quo tenentur sacram communionem tempore paschali recipere, adimpleri
non posse nisi in propria cujusque Ecclesia Paroeciali, excepto casu
quo habeatur dispensatio ab episcopo, vel proprio parocho.
6to. Die Paschatis, in Ecclesiis, quae paroeciales non sunt, vetitum
omnino est Sacram Communionem fidelibus dispensare, sive privatim, sive
publice.
7to. Quod vero spectat ad eos qui vivunt in communitate, ut, e.g., in
Conventibus et Monasteriis, in Collegiis et Seminariis ecclesiasticis,
Communionem Paschalem tam ipsi quam eorum famuli, in propriis sacellis
aut ecclesiis sumere possunt.
8to. In singulis Ecclesiis paroecialibus Sabbato Sancto benedicendi
sunt fontes baptismales secundum ritum in Missali Romano praescriptum.
9to. Vetera Olea ad eos benedicendos adhibenda non sunt; quare, omnibus
cavendum est, ut nova olea die antecedenti, ad eum finem petant. Olea
vero sacra a laicis deferenda non sunt, sed a Sacerdotibus, a quibus
etiam diligenter in loco tuto et clave obserrato semper custodienda sunt.
10to. Si qua in Ecclesia plures Sacerdotes ad sacras caeremonias
peragendas haberi non possint, et unicus tantum adsit, servari debet,
in hac hebdomada sancta ceremoniale editum jussu Benedicti XIII.,
pro minoribus ecclesiis, quod nuper in hac urbe in lucem prodiit ex
typographia Domini Jacobi Duffy.
11mo. Organa quae pulsantur dum cantatur Gloria in excelsis in Missa
Feriae Quintae in Coena Domini, silere postea debent donec initium fiat
ejusdem hymni angelici in Missa Sabbati Sancti.
12mo. Campana silere eodem temporis spatio omnino debent.
Caeterum, omnes Parochos et Ecclesiarum Regularium Superiores in Domino
rogamus ut, ea que hic praescripta sunt, quam accuratissime observari
curent, atque eo zelo quo pro gloria Dei et disciplinae ecclesiasticae
observantia flagrant, operam diligentissime navent, ut non solum in hac
Sacra Hebdomade, verum etiam per totius anni curriculum, omnes sacrae
caeremoniae et ritus ab Ecclesia sanciti, ea qua convenit dignitate et
decore, qui domum Dei decet, peragantur.
[+] PAULUS CULLEN.
_Dat. Dublini, Die 5 Aprilis, 1857._
DOCUMENTS.
I.
MONITA TO PROFESSOR UBAGHS, BY THE S. CONGREGATION OF THE INDEX.[1]
_Folium primum anni 1843, de quo sermo est in epistola ad Episcopos
Belgii ab Eminentissimo Cardinali Patrizi, secretario S. Inquisit. data
d. 11 oct. 1864._
R. D. Ubaghs, docet in Theodicea et interdum etiam in Logica sequentes
propositiones, quas S. Congregatio Indici praeposita emendandas esse
judicat.
I. "Haud posse nos in cognitionem cujusvis externae metaphysicae
veritatis venire (nempe quae respiciat ea quae sub sensus nostros non
cadunt), absque alterius instructione, ac in ultima analysi absque
divina revelatione".
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account