The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
Porro haec doctrina admitti nequit, quia sicut veritates internae et
mathematicae cognosci possunt operatiocinii, ut ipsemet auctor fatetur,
ita saltem possibile est veritates externas assequi, quotiescumque
necessario cum internis connectuntur; aut cum ipsae internae consistere
nequeunt non supposita aliqua veritate externa.
II. "Veritates externas metaphysicas demonstrari non posse". Vide
_Theod._, pag. 220, n. 413 et seq.
Jam vero veritates externae quandoque cum internis necessario copulantur,
tanquam effectus cum causa, et ideo per hanc connexionem demonstrari
possunt eo genere argumenti quod a posteriori vocatur, cujus certitudo
non minor illa est, quae per demonstrationem _a priori_ obtinetur.
III. "Dei existentiam minime demonstrari posse, Deum existere demonstrari
posse negamus". _Theod._, pag. 73.
Quae importuna doctrina ultro fluit ex opinionibus jam indicatis ipsius
auctoris.
IV. "Probationes existentiae Dei reduci ad quandam fidem, aut fundari in
hac fide, qua non tam videmus quam credimus, seu naturaliter persuasum
nobis est, ideam hanc esse fidelem, id quod evidentia mere interna
cernere non possumus". _Theod._, pag. 73.
Quae verba significare videntur potius credi quam demonstrari Dei
existentiam, quod quidem a vero omnino distat.
V. "Auctor omnes probationes veritatum externarum metaphysicarum reducit
ad sensum communem".
Quae doctrina admitti nequit, eo quod aliquae veritates externae
demonstrantur _a posteriori_ per veritates internas, absque illa relatione
ad sensum communem. Ita habentes conscientiam nostrae existentiae,
directe inferimus existere causam quae nobis existentiam contulerit;
seu ab una veritate interna deducimus aliam veritatem externam absque
interventu sensus communis.
Hae sunt praecipuae sententiae, quae in praedicto libro corrigendae
videntur. Monet igitur S. Cong. Rev. auctorem ut nova aliqua editione
librum emendandum curet atque interim in scholasticis suis lectionibus
ab iis sententiis abstinere velit.
_Folium alterum de quo sermo est in epistola Eminentissimi Cardinalis
Patrizi._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account