The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
3º Clarissimus auctor, cap. 7, p. 3 _Theod._, profitetur se "magis
speciatim ac si fieri possit, paulo apertius _declarare velle_ ea quae
ad veritatem cognoscendam spectant". Quaedam tamen ibi leguntur, de
quorum intelligentia dubitationes oriri possent. Pag. 216, haec habentur:
"Veritatem internam immediate cognoscere possumus, externam non sine
interposita fide". Et pag. 219: "_Necesse est_ ... ut institutio aliena
nobis manifestas faciat veritates quae nec mere animi affectiones
sunt, nec sub sensus nostros externos cadunt". Plura alia ejusdem
generis ibi obvia sunt, quae contra mentem auctoris forte in alienos
sensus torqueri possent, et ad id adhiberi, ut vis humanae rationis
extenuaretur, et argumenta quae pro veritatibus externis demonstrandis
adhibentur ita infirmarentur, ut certitudinem illam minime afferrent,
quae in iis homini omnino necessaria est.
II.
RESCRIPT OF THE S. CONG. OF RITES TO THE BISHOP OF ST. BRIEUC ON THE
FORM OF SURPLICE TO BE WORN IN ADMINISTERING THE SACRAMENTS.
REVERENDISSIME DOMINE UTI FRATER,
Praecipuas curas quas Amplitudo Tua religiosissime impendere non cessat
ut iterum assumpta liturgia romana in ista tot nominibus commendabili
Briocensi diocesei integra servetur, non solum quoad rationem divinorum
officiorum et sacrosancti missae sacrificii, verum etiam in reliquis vel
functionibus ecclesiasticis, vel sacris caeremoniis, dum SS. D. N. Pius
Papa IX. et Sacra Rituum Congregatio cum gaudio comperiunt, Amplitudinis
Tuae zelum, et erga hanc sanctam apostolicam Sedem devotionem promeritis
laudibus, commendatione, praecipua extollunt. Cum vero impraesentiarum
Amplitudo Tua exponat, num, attentis addictissimi tui cleri votis,
recedere liceat a prudenter a te decretis de anno 1848 pridie idus
decembris quoad vestes adhibendas a sacerdotibus choro interessentibus
quin canonicali titulo sint insigniti, itemque in sacramentorum
administratione; ac proinde permittere _ut utantur cotta cum alis_, vel
_rochetto manicis destituto_, Sanctissimus item Dominus, cui fideliter
per me infra scriptum Sacrorum Rituum Congregationis prosecretarium
litterae Amplitudinis Tuae relatae fuerunt, per particulares hasce
litteras Amplitudini Tuae significandum praecepit, ut qua polles
religione et eloquio allabores, ut praescripta cotta cum manicis
largioribus juxta romanum morem omnino in choro utantur qui non sunt
canonici, quam tamen ad extremitates textili pinnato, vel alio ornatu
acu picto decorare liceat: verum in sacramentorum administratione
cotta cum stola, uti plura exigunt decreta et rituale requirit, omnino
adhibenda est.
Dum ita SS. D. N. mentem Amplitudini Tuae aperio, eidem diuturnam
exopto felicitatem.
Romae, 12 februarii 1852.
Amplitudinis tuae, uti Frater, A card. LAMBRUSCHINI, S. R. C. P.
LOCUS [+] SIGILLI.
III.
RESCRIPT OF THE S. CONG. OF INDULGENCES.
Inter dubia _de Translatione festorum_, quae N. huic Sacrae Congregationi
Indulgentiarum obtulerat enodanda, sequens propositum est:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account