The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
Pauca quaedam loca in opere quod a cl. viro G. C. Ubaghs a. 1841 Lovanii
editum est et inscribitur _Theodicea_, seu _Theologiae naturalis
elementa_, adnotanda esse videntur, ut doctissimus auctor additis
quibusdam illustrationibus obortas circa ejusdem operis intelligentiam
difficultates e medio tollere possit. Ac 1º quidem memoranda sunt illa
quae pag. 73 habentur de Dei existentia: "Deum existere demonstrari posse
negamus, sed id certo certius probari etiam atque etiam affirmamus".
Omnis certe ambiguitas ex hoc loco tolleretur, si post vocem _demonstrari_
adderetur _a priori,_ quod conveniret cum iis quae tradit auctor in
_Logica_, p. 114, ed. tertia, de demonstrationis divisione, ubi ostendit
contra Kantianos demonstrationem a posteriori, jure ac merito veram
demonstrationem vocari. Auctor etiam, ibid. p. 105, haec habet:
"Demonstrare, si stricte intelligitur, idem est ac probare judicium certo
esse sicut effertur". Nemo autem negabit probationes existentiae Dei eam
vim habere, ut respondeant notioni strictae demonstrationis quae hic a
cl. auctore traditur.
2º Ubi auctor ad examen vocat diversa argumentorum genera, quae ad Dei
existentiam demonstrandam afferri solent, quaedam habet quae observatione
digna videntur. _Theod._, pag. 86, de argumentis physicis loquens ait:
"Et licet tum recta ex rationalis naturae impulsu, etc., probari posset
eumdem esse potentia et intelligentia vere infinita, illud tamen ex
argumentis physicis solis et stricte spectatis secundum leges logicas
effici nequit". Pag. 87, de argumentis quae moralia dicuntur ita
se exprimit: "In his solis veram Dei infinitatem expresse contentam
esse, strictis logicae legibus nondum plane efficitur". Additis porro
quibusdam de argumento ex ente infinito, concludit: "Fide naturali et
spontanea quadam progressione continua suppleamus in quod ad accuratam
Dei notionem concipiendam, et ad veri Dei existentiam plene probandam
illi soli probationi logicae, si strictissime acciperetur, deesse
videretur". Tandem p. 89 legimus: "Probabiles quidem conjecturas facere
de prima causa vel de primis causis (nesciremus utique, utrum una aut
plures dicendae essent) deque earum proprietatibus possemus". In his
omnibus mens doctissimi auctoris paulo clarius explicanda videtur,
ne quis inde occasionem sumat vim elevandi argumentorum quae Dei
existentiam demonstrant.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account