The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
"PETRUS BIARDUS natione Gallus, patriâ Gratianopolitanus, operarius
magni zeli, atque adeò multarum palmarum, quas [iv] in horridis et
inuiis Canadensium Septentrionalis Americæ populorum siluis primus
legit. Extrema ibi omnia passus, nihil tamen inhumanum magis, quàm
Hæreticos, expertus est. Feritatis oblita gens barbara integerrimi
hominis innocentiam venerari discebat; cùm ecce tibi sanctitatis
inimica, Deumque nesciens Hæresis, cum Anglis Canadæ oras irrupit;
difficillimæ expeditionis ingens pretium fuit, exosum inde abducere
Jesuitam. Habitus est in vinculis aliquamdiu; & vix tandem in Galliam
nudus ab omni remissus. Intereà verò dum integrum illi esset ad noualia
Canadæ redire, damnum ab Hæreticis illatum sanctè vitus est: reliquo
vitæ tempore quæsiuit intentissimis studiis ad vitam illos, à quibus
ad necem adductus fuerat. Docuerat olim Theologiam Lugduni, non sine
laude. Reuersus è Missione Castrensi, cùm Auenionem diuertisset, &
opportunitate temporis vsus secessisset in Nouitiatum, in ipsis [v]
penè spiritualium Exercitiorum initiis, ad paradisi contemplationem, vt
credimus, euocatus est, die XIX. Nouembris, Anno MDCXXIJ.
Præter _Epistolam ad R. P. Præpositum Generalem è Portu Regali_, et
_Relationem Expeditionis Anglorum in Canadam_, P. Biardus scripsit
_Librum pro auctoritate Pontificis_, contra Martinettum Ministrum.
Gallicè etiam edidit seorsim _Relationem Novæ Franciæ & itineris Patrum
Societatis Jesu ad illam_. Lugduni apud L. Muguet, MDCXVI. in 12."
[i] Eulogy and Life of Father Peter Biard.
CONCERNING Father Peter Biard, who performed so great a part in the
establishment of the Canadian Mission, Father Joseph Juvency[46] writes
these things in his History, under the year 1622:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account