The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Ut feris silvæ, sic piscibus abundant flumina. Unus est in Iroquæorum
lacu, de quo nihil à priscis legitur proditum scriptoribus. Causarus
ab indigenis vocatur: octo pedes longus, aliquando decem. Crassitudo,
humani femoris; color leucophæus, candido tamen propior; squamis
totus horret tam duris, tamque validè consertis, ut aciem pugionis, &
hastilium, excludant. Caput amplum, & cranio præduro, tanquam casside,
munitum. Hinc piscis armati nomen illi à Gallis inditum. Et vero
perpetua cum aliis piscibus bella gerit, quorum exitio pascitur. Pro
telo rostrum immane gerit, humani brachii longitudine, gemino dentium
ordine instructum. Hoc venabulo non solum reliquos mactat pisces,
verum etiam avibus, cum mutare dapes cupit, insidiatur & illudit. Eam
ob rem occultat se inter carecta: rostrum exertat aquis, ac paulisper
diducit. Sic perstat immotus donec accedant volucres, & incautæ rostro
insideant, arundinem aut virgultum ratæ: continuo perfidus insidiator,
misellarum pedes contracto rostro stringit, & in gurgitem demersas
vorat.
Non minor volucrum est copia, quàm piscium. Certis mensibus palumbes è
silvis prorumpunt in agros tanto numero, ut arborum ramos prægravent;
quibus postquam infederunt noctu, facile capiuntur, & barbaras mensas
regali ferculo cumulant. Præterea in vastissimo sinu, in quem evolvit
se flumen sancti Laurentii, cernitur exigua insula, seu potius
biceps scopulus: insulam volucrum dicunt. Tot enim eò convolant è
finitimo pelago, ut inire numerum nequeas. Indigenæ fustibus prædam
non difficilem comminuunt, aut pedibus conculcant; cymbasque lautis
dapibus, & inemptis [345] plenas referunt. Ludunt in aquis passim
anseres, anates, ardeæ, grues, olores, fulicæ; & aves aliæ, victum ex
undis petere solitæ. Peculiare quiddam habet una, gallinæ similis, si
molem spectes; pennis in tergo nigricantibus, sub alvo candidis. Pedum
alter unguibus aduncis armatur; alter digitos levi & continua pelle
junctos habet, qualis est anatum; hoc natat; illo pisces trahit &
eviscerat.
[344 § x.] Concerning the country and manners of the Savages of New
France.
RIVERS OF NEW FRANCE; NATURE OF THE SOIL; WILD BEASTS, FISH, BIRDS, ETC.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account