The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Quin etiam si fortè ad præstitutam diem, vt sæpe fit, moribundus non
videatur, pro se quisqʒ proximi vrceis frigidæ in ventrem miseri
inuergendis celerant mortem. Hæc pietas est Sathanæ mancipijs: ita
quoque nimirùm, quia semper fallax est, diuinus nunquam fallit; quāquam
natio ista deceptrix aruspicum multum iam de auctoritate suá ab aduētu
Gallorum amisit; passimque nunc quiritantur suos iam Diabolos viribus
exidisse, [16] præut quidam ferūt Patrum suorum fuisse temporibus.
Mortuorum ita cum corpore sepeliunt memoriam, vt ne nomen quidem
deinceps audire sustineant. DEI quidem vnius supremi tenuem quandam
habent cognitionem, verumtamen affectibus & vsu deprauati nihilo
seciùs, vt dixi, Cacodæmonem etiam colunt; ob vitæ commoda, algoris
& inediæ patientes sunt supra modum. Octo, decem dies, si fors ita
exigat, feram ieiuni persequūtur, summis niuibus frigoribúsqʒ tum
maximè ardet venatio. Et tamen hi ipsi Boreâ, vt sic dicam, & crystallo
nati, vbi semel sub suis tugurijs cum præda consederunt, inertes
illico, & cuiusuis laboris impatientes fiunt: feminis mandant omnia:
hæ præter onerosam liberorum educationē, gestationémque, insuper feram
ex eo loco vbi ceciderit, aduehunt: hæ lignatum & aquatum eunt hæ
supellectilem conficiunt, curántque: cibos apparant, feras excoriant,
pelles fullonis arte conficiunt, vestimenta consuunt, piscantur &
conchas maximè ad cibum legunt, sæpe [17] etiam venantur: hæ canoas,
hoc est cymbulas miræ celeritatis è cortice compingunt, tuguriola, vbi
& quando pernoctandum est, ædificant: denique præter laboriosiorem
venationem & bella nihil aliud quidquam viris est pensi. Hac de caussa
plures ferè vxores quisque habet, Sagami maximè, vt qui potentiam
suam & concursum pluriū tanquam clientium tueri nequeant, non solùm
sine pluribus liberis, qui valeant ad terrorem & gratiam, sed etiam
sine pluribus mancipijs, quæ necessaria vitæ officia & exequantur
& tolerent. Nam feminas mancipiorum loco habent, tractántqʒ. Inter
se mirificè liberales sūt, nihil quisquam aut fortunarum, aut sibi
habere sustineat, quin partem maximā astantibus eroget, quin etiam qui
Tabagiam agit, vt loquūtur, hoc est qui conuiuio alios excipit, non
accumbit ipse cum reliquis, sed ministrat, neqʒ partem aliquam dapis
residuam sibi facit, sed distribuit omnia, ita vt famem cogatur eo die
conuiuator pati, nisi quis inuitatorū, ex eo quod sibi superfuerit,
miseratus ei [18] retribuat. Et similis apparuit sæpe liberalitas in
Gallos aliquo casu oppressos. Nam erga reliquos, aut hîc aut in nauibus
agentes didicerunt à nobis non facilè quicquā gratis dare. Pedunculos
capitis quæsitant, & in delicijs habent. In mendicando & postulando
importunissimi sunt, & qui esse solent mendicorū & inopū mores, falsi,
obloquutores, assētatores, vani. Gallos quidē atqʒ omnes gentes cùm
semel saturi sunt, longè despiciunt, irridéntqʒ clanculum omnia;
etiam religionē, quam susceperint. Tuguriola sua vbiuis facilè ac
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account