The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Nauim expectamus subsidio
venturam. Interim Pistores ac Fabri magno scilicet nomine atque antiquo
viuimus, & [35] incidimus quibus vterque in grauem ægritudinem, sed
Dominus supposuit manū suam. Nam neque id diu fuit, & semper altero
decumbente, alter stetit. Experimur sanè, quantum sit onus vitæ
necessitas, dum lignatum, dum aquatum imus, dum coquimus ipsi nobis,
dum indumenta aut lauamus, aut reficimus, dum sarcimus tugurioli
labes, dum in reliqua corporis cura necessariò detinemur. Inter hæc
dies nobis, miserè, noctésque depereunt; illa nos spes consolatur ac
sustentat, fore, vt qui subleuat abiectos DEVS, vilitatem ipse nostram
pro sua quandoque misericordia non despiciat. Quamquā certè dum in
subsidiorum inopiam, dum in asperitatem regionis & gentis mores, dum
in difficultates rerum, & coloniæ constituendæ, dum in mille pericula
obicésqʒ vel maris vel hominum intendimus, somnium & idea Platonica
videtur quod conamur. Demonstrarem hoc sigillatim, nisi hoc esset cum
Hebræis exploratoribus magis pro humanis viribus, quàm pro diuino
auxilio, nec minus ex [36] animi languore, quàm ex rei veritate
dicere: Terra hæc deuorat habitatores suos; nos locustæ sumus, cùm hic
monstra sint de genere Giganteo. Sed enim tamen, quanticunque sint hi
Gigantes, præualebit ille Dauid in funda & lapide, qui conculcat terram
in fremitu suo, & in furore obstupefacit gentes; ille IESVS hominum
Seruator, qui benefacit terram & perficit eam, quantumcunque infirmata
sit; ille verò, ille, vti speramus, benignitatis ac potentiæ suæ ducet
esse, vt quod vaticinatus est Isaias, _Exultet solitudo & floreat sicut
lilium_: quemadmodum sapientiæ paritérqʒ potentiæ suæ reputauit id,
quod cernimus, vt cultissima imperia, atque omnibus elata viribus, &
gloriâ; suæ cruci atque humilitati subiugarentur. Amen ita sit. Atque
hoc nostrum votum adiuuent comprecatione sua cœlites omnes, atque in
primis cœlitum Regina & præses; adiuuet Ecclesia vniuersa, speciatímque
Ecclesiæ pars illa, cui Paternitas vestra nutu diuino iam diu præest,
Societas, votum meum; adiuuet oro atque obsecro [37] Paternitas vestra
omni ope, suámque nobis ad id benedictionem pijssimam, si placet,
largiatur. E portu Regali in noua Francia vltimo die Ianuarij Anni
CIↃ.IↃC.XI.
_Vestræ Paternitatis filius ac
seruus indignus_
PETRVS BIARDVS.
NOTES:
[IV.] _Sic._ pro Kinibequi.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account