The Jews in Great Britain: Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England.Margoliouth, Moses
History
The Jews in Great Britain: Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England.
Margoliouth, Moses
Jews -- Great Britain -- History
The following was also added, to furnish him with safe conduct
throughout England, and to give him liberty to take up his abode in
any place he chose.
“Rex omnibus &c., salutem. Sciatis quod, ad instantiam Edmundi filii
nostri carissimi, concedimus Aaroni, filio Vynes, Judæo, quod in
quocunque burgo regni nostri voluerit, ubi alii Judæi habitant, morari
possit pro voluntate sua; sine contradictione nostra, vel ballivorum
nostrorum quorumcunque. Dum tamen tanquam bonus et fidelis Judæus se
gerat et habeat, in eodem.
In cujus, &c., T. R., apud Windsor, 30 die Octob.”――_Pat._ 55, H. 3,
m. 29.
U.
The original act was copied by the author of the “Anglia Judaica” from a
very ancient MS. in the Bodleian Library, which is the following:――
“Henricus, Dei Gratia, Rex Angliæ, &c. Dilectis et fidelibus Major
et Vicecomitibus suis London. et omnibus ballivis et fidelibus suis,
ad quos, &c. salutem. Sciatis, quod, ad honorem Dei, et Universalis
Ecclesiæ, ac emendationem, et utilitatem, terræ nostræ, et relevationem
Christianorum, de damnis et gravaminibus, quæ sustinuerunt, occasione
liberorum tenementorum, quæ Judæi regni nostri clamabant, habere
in terris, tenementis, feodis, redditibus, et aliis tenuris: et ne
nobis, sive communitati regni nostri, vel ipso regno, possit de cætero
præjudicium generari: _Providimus, de consilio prælatorum, magnatum,
et procerum, qui sunt de consilio nostro, ac etiam ordinavimus,
et statuimus_, pro nobis, et hæredibus nostris quod nullus Judæus
liberum tenementum habeat in maneriis, terris, tenementis, feodis,
redditibus, vel tenuris, quibuscunque, per cartam, donum, feofamentum,
confirmationem seu quamcunque aliam obligationem, vel quocunque alio
modo.
“Ita tamen quod domos suas, quas ipsimet inhabitant in civitatibus,
burgis, seu aliis villis, inhabitent, de cætero, et eas habeant, sicut
habere consueverint, temporibus, retroactis. Et etiam alias domos,
quas locandas habent, licite locare possunt, Judæis tantum, et non
Christianis.
“Ita tamen quod non liceat Judæis nostris London. plures domos quam nunc
habeant emere, sive quocunque alio modo perquirere, in civitate nostra
London: per quod ecclesiæ parochiales ejusdem civitatis, vel rectores
earundem, jacturam incurrant. Poterunt tamen eidem Judæi London. domos
et ædificia sua, antiqua, prius diruta et destructa, reparare, et in
statutum pristinum redigere, ad voluntatem suam.
“_Providimus_ etiam, _et statuimus de eodem consilio nostro_, quod
de domibus suis prædictis, inhabitandis, vel locandis, ut prædictum
est, nullus Judæus implacitet, vel placitare possit, per brevia nostra
originalia de cancellaria, sed tantum coram Justiciariis nostris, ad
custodiam Judæorum assignatis, per brevia Judaismi consueta hactenus
usitata.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account