The Jews in Great Britain: Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England.Margoliouth, Moses
History
The Jews in Great Britain: Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England.
Margoliouth, Moses
Jews -- Great Britain -- History
Rex, &c. Majori et Baronibus London. &c. Semper dileximus vos multum,
et jura et libertates vestras bene observari fecimus, unde credimus
vos nos specialiter diligere, et ea quæ ad honorem nostrum, et pacem et
tranquillitatem terræ nostræ eduntur, libenter velle præstare. Verum cum
sciatis, quod Judæi in speciali nostra protectione sint, miramur quod
Judæis in civitate London. morantibus, malum fieri sustinetis; cum id
manifeste sit contra pacem regni, et terræ nostræ tranquillitatem. Ita
quidem magis miramur et movemur, quia alii Judæi, per Angliam ubicunque
moram fecerunt, exceptis illis qui sunt in villa vestra in bona pace
consistunt. Nunc id tamen diximus pro Judæis nostris, pro pace nostra:
quia si cuidam tantum pacem nostram dedissimus, debet inviolabiliter
observari. De cætero autem, Judæos in civitate London. morantes, vestræ
committimus custodiæ, ut si quis eis malum facere attentaverit, vos
manu forti eis subsidium facientes, eos defendatis. Vestris enim manibus
eorum sanguinem requiremus, si forte per defectum vestri aliquid mali
eis acciderit, quod absit. Scimus enim bene quod per fatuos villæ,
et non per discretos, hujusmodi eveniunt; et debent discreti fatuorum
stultitiam compescere.
Teste me ipso, apud Montem fortem, 29 die Julii.――_Pat. 5 Joh._ m. 7,
n. 18.
G.
Rex omnibus, &c. Sciatis quod quietavimus Roberto filio Rogeri, tota
vita sua, de omnibus debitis Judæorum, Willielmi de Chesney, patris
Margaretæ, uxoris ejusdem Roberti; et præcipimus quod inde sit quietus,
tota vita sua, et in hujus rei testimonium, has literas nostras patentes,
ei fieri fecimus.
Teste me ipso 19 die August.――_Pat. 10. Joh._ m. 5.
H.
Rex Majori et Vicecom. London. &c. Sciatis quod dedimus dilecto,
et fideli nostro, Com. de Ferrariis, domum Isaac Judæi de Norw. &c.
in London. in parochia Sanctæ Margaretæ, cum redditibus et omnibus
pertinentiis suis, et cartam nostram ei modo fieri fecimus; ideo vobis
mandamus, quod, secundum tenorem ejusdem cartæ nostræ, ei sine dilatione
plenam seisinam habere faciatis.
Teste me ipso apud Craneborn 8 die Julii.――_Claus. 15 Joh._ m. 3.
I.
Si quis debitum mutuo acceperit aliquid a Judæis plus vel minus et
moriatur antequam debitum illud persolverit, debitum illud non usuret
quamdiu hæres fuerit infra ætatem, de quocunque tenet; et si debitum
illud inciderit in manus nostras, nos non capiemus nisi catallum
contentum in charta. Et si quis moriatur et debitum debuerit Judæis,
uxor eius habeat dotem suam et nil reddat de debito illo. Et si liberi
ipsius defuncti qui fuerunt infra ætatem remanserint, provindeantur
eis necessaria secundum tenementum quod fuerit defuncti; et de residuo
solvatur debitum; salvo tamen servitio Dominorum.
K.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account