The Journal of Negro History, Volume 2, 1917Various
History
The Journal of Negro History, Volume 2, 1917
Various
African Americans -- Periodicals
Integerrimo et Fortissimo
Viro
GEORGIO HALDANO, ARMIGERO,
Insulae Jamaicensis Gubernatori;
Cui, omnes morum, virtutumque dotes billicarum,
In cumulum accesserunt,
CARMEN.[226]
DENIQUE venturum fatis volventibus annum (_e_)
Cuncta per extensum laeta videnda diem,
Excussis adsunt curis, sub inagine (_f_) clara
Felices populi, terraque lege virens.
(_g_) Te duce, (_h_) quae fuerant malesuada mente peracta
Irrita, conspectu non reditura tuo.
Ergo omnis populus, nee non plebecula cernet
(_h_) Haesurum collo te (_i_) _relegasse_ jugum,
Et mala, quae diris quondam cruciatibus, insons
Insula passa fuit; condoluisset onus
Ni victrix tua Marte manus prius inclyta, nostris
Sponte (_k_) ruinosis rebus adesse velit.
Optimus es servus _Regi_ servire _Britanno_,
Dum gaudet genio (_l_) _Scotica_ terra tuo:
Optimus heroum populi (_m_) fulcire ruinam:
Insula dum superest ipse (_n_) superstes eris.
Victorem agnoscet te _Guadaloupa_, suorum
Despiciet (_o_) merito diruta castra ducum.
Aurea vexillis flebit jactantibus (_p_) _Iris_,
Cumque suis populis, oppida victa gemet.
Crede, (_q_) menum non est, vir _Marti_ chare! (_r_) _Minerva_
Denegat _AEthiopi_ bella sonare ducum.
Concilio, caneret te _Buchananus_ et armis,
Carmine _Peleidae_ scriberet ille parem.
Ille poeta, decus patriae, tua facta referre
Dignior, (_s_) altisono vixque Marone minor.
(_t_) Flammiferos agitante suos sub sole _jugales_ (_u_)
Vivimus; eloquium deficit omne focis.
Hoc demum accipias, multa fuligine fusum
Ore sonaturo; non cute, corde valet.
Pollenti stabilita manu, [(_w_) Deus almus, eandem
Omnigenis animam, nil prohibente dedit]
Ipsa coloris egens virtus, prudentia; honesto
Nulus inest animo, nullus in arte color.
Cur timeas, quamvis, dubitesve, nigerrima celsam
_Caesaris occidui_, candere (_x_) _Musa_ domum?
(_y_) Vade salutatum, nec sit tibi causa pudoris,
(_z_) _Candida quod nigra corpora pelle geris!_
Integritas morum (_a_) _Maurum_ magis ornat, et ardor
Ingenii, et _docto_ (_b_) _dulcis in ore decor_;
Hunc, mage, _cor sapines, patriae_ virtutis amorque,
(_c_) Eximit e sociis, conspicuumque facit.
(_d_) Insula me genuit, celebres aluere _Britianni_,
Insula, te salvo non dolitura (_e_) patre!
Hoc precor; o (_f_) nullo videant te fine, regentem
Florentes populos, terra, Deique locus!
FRANCISCUS WILLIAMS
(_e_) _Aspice venturo laetentur ut omnia Saeclo. Virg. E._
iv. 52.
(_f_) Clara seems to be rather an improper epithet joined to
_Imago_.
(_g_) _Te duce_, si qua manent sceleris vestigia nostri
_Irrita_, perpetua solvent formidine terras.
_Virg. E._ iv. 13.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account