The Land of Midian (Revisited) — Volume 1Burton, Richard Francis, Sir
Science
The Land of Midian (Revisited) — Volume 1
Burton, Richard Francis, Sir
Burton, Richard Francis, Sir, 1821-1890; Hejaz (Saudi Arabia) -- Description and travel
"Ibidem (<Arabic> Madyan) Medjan sive Midjan, Antiqui nominis oppidum in
Maris Rubri littore, sub 29 degrees grad. latitudine; ad ortum brumalem
deflectens à montis Sinæ extremitate: ubi feré site Ptolemæi Modiana,
haud dubié eadem cum Midjan. A Geographorum Orientalium quibusdam ad
Ægyptum refertur; à plerisq; omnibus ad Higiazam: quod merito et recté
factum. Nullus enim est, qui Arabibus non annumeret Madianitas; et Sinam,
quæ Madjane borealior, montem Arabiæ facit D. Paulus Gal. iv. Midjan
autem fuit Abrahami ex Kethura filius: unde tribus illa et ab hac urbs
nomen habent. Quam quidem tribum coaluisse, sedibus ut puto et affinitate
in unam cum Ismaëlitis, innuere videntur Geneseos verba. Nam
conspirantibus in Josephi exitium fratribus dicuntur supervenisse
Ismaëlitae; transivisse Midjanite; ipse v ditus ab Ismaëlitis. Ceterum
urbem Midjan Arabes pro ea habent, quæ in Corano vocatur (<Arabic>
Madínat Kúsh): Xaib[EN#58] enim illis idem est, qui Jethro dicitur Exod.
iii. cujus filiam Sipporam Moses uxor duxit, cum ex Ægpto profugisset in
terram Midjan; ubi Jethro princeps erat et Sacerdos. Autonomosia illa
Arabibus familiaris. Ita Hanoch (<Arabic> Aknúkh) appelatus, Abraham (El-
Khalíl), Rex Saul (<Arabic> Tálút), etc., licet eorundem propria etiam
usurpentur nomina. Et in ipsis Sacris Libris non uno nomine hic Jethro
designatur. Loci illius puteum[EN#59] Scriptores memorant fano circum
extructo Arabibus sacrum, persuasis Mosem ibi Sipporam et sorores à
pastorum injuriis vindicasse; prout Exod., cap. ii., res describitur. Sed
primis Muhammedici regni bellis universa fere, quae rune extabat, urbs
vastata fuit."
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account