Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos. 10
confiteor; testere licet--signate, Quirites!
nil opus est legum uiribus, ipse loquor.
inter opes et me, rem paruam, pone paternas,
pars ego sum census quantulacumque tui;
quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, 15
quam domus Augusto continuata foro,
quam tua rus oculis domini Campania gratum,
quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes,
tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
non potes in Ponto dicere habere nihil. 20
9 Tmolia terra _BM2ul_ tinolia t. _C_ thimolia t. _L_ thimola t. _T_
timula t. _I, ut uid_ mollia t. _HP_ etholia t. _F1_ gnosia t. _F2ul_
habet methina _M1_ || racemos] ramos _Mac_ || 10 Sicyon] sicio _B1_
scithion _T_ || Hybla] hilba _Bac_ || 11 testere] testare _(M1)LI1P_
tristare _F1_ narare _I2ul_ || signate] signare _LP_ || 12 est _om Fac_
|| loquor] loquar _Mpc_ || 13 rem paruam _MHIT_ paruam rem _BCFL, fort
recte_ || 15 Trinacria] tinacria _H_ || regnataque terra] regnaque terra
_I1_ tellus regnata _M_ || philippo] phiUppo _C_ || 19 tristi] cristi
_L_ || 20 potES _H2c_
atque utinam possis, et detur amicius aruum,
remque tuam ponas in meliore loco!
quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
numina perpetua quae pietate colis.
[erroris nam tu uix est discernere nostri 25
sis argumentum maius an auxilium.]
nec dubitans oro; sed flumine saepe secundo
augetur remis cursus euntis aquae.
et pudet et metuo semperque eademque precari
ne subeant animo taedia iusta tuo; 30
uerum quid faciam? res immoderata cupido est;
da ueniam uitio, mitis amice, meo.
21 amicius] micius _Bpc (=mitius)_ amicitius _L_ || aruum] auum _Mac_ ||
23 precando] rogando _HF2ul_ || _25-26 spurios puto. 'ambiguus hic locus
est, eoque difficilior quoque, et obscurior'--Micyllus; 'xv 25 libri
"Erroris nam", quod nisi aegre intellegi nequit, quamquam nec correctio
satisfacit'--Merkel (1884), qui_ maeroris _pro_ erroris _coniecit_ || 25
nam] iam _FI_ discernere] decernere _MI1_ || 26 maius] magis _I_ nauis
_F1_ || auxilium] axilium _M_ xilium _I1_ || 27 flumine] flAmine _M2c,
ut uid_ || saepe secundo] saepe _F1_ secundo saepe _Iac_ || 29
semperque] semper _C_ || 30 iusta] iussa _F1_ || 31 uerum quid]
colloquio _C_ || faciam] fac in _I_
scribere saepe aliud cupiens delabor eodem;
*ipsa locum per se littera nostra rogat.*
seu tamen effectus habitura est gratia, seu me 35
dura iubet gelido Parca sub axe mori,
semper inoblita repetam tua munera mente,
et mea me tellus audiet esse tuum;
audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo
(transit nostra feros si modo Musa Getas), 40
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account