The Latin & Irish Lives of Ciaran: Translations Of Christian Literature. Series V. Lives Of; The Celtic Saints
Religion
The Latin & Irish Lives of Ciaran: Translations Of Christian Literature. Series V. Lives Of; The Celtic Saints
Ciaran, Saint, abbot of Clonmacnois
4. Lectis autem a[ deg.4] memorato sancto literarum rudimentis, beatum
Cluayn Hir[ deg.5]ardensem abbatem, discendi causa, adire proposuit. Et
cum opere uellet complere quod animo cepit cogitare, uaccam unam a
parentibus ad uictum sibi postulauit. Sed cum eius peticionem mater
eius non acquiesceret, celestis Pater, qui intimios [_sic_ R1,
intuitos R2] suos quantum mater filium diligit, desiderium dilecti
sui adimplere non distulit. Nam uacca una lactifera, una cum uitulo,
consecuta est eum, acsi a suo pastore minaretur post eum. Qui cum ad
sacrum collegium sancti Fynniani uenisset, gaudium non modicum de eius
aduentu omnes habuerunt. Vacca uero, que secuta est eum, simul
cum uitulo pascebatur, nec ubera materna sine licencia tangere
attemptabat. Keranus eius pascua sic discriminauit atque distinxit, ut
tantum uitulum mater lambe[re]t, nec tamen ei ubera praeberet. Istius
uero uacce in tanta habundancia exubrabat lac, ut xii uiris cotidie
distributum sufficientem copiam uictus praeberet. Sanctus uero
adolescens Keranus, diuine scripture intentus, inter condiscipulos
suos sanctitate ac sapientia, uelut sidus perfulgidus inter alia
[alique R2] sidera, emicabat. Erat uero perfecte caritatis fragrantia
plenus, et moris probitate, et uite sanctimonia, ac humilitatis
dulcedine, presentibus et absentibus gratiosus, honorabilis, et
admirabilis.
[Sidenote deg.6: R1 163a]
5. Vna dierum ad regem quendam, Tuathlum nomine, pro cuiusdam ancille
liberacione intercessurus accessit. Cumque regem deuote pro ea rogaret
[pro ea deuote oraret R2] ac preces famuli Dei quasi deliramenta
sperneret, nouam artem liberacionis eiusdem cogitans, semet ipsum regi
seruiturum pro ipsa decreuit. Veniente autem eo domum in qua puella
molebat, clause iam fores illi patuerunt. Intransque, alterum se
illi[ deg.6] Paulinum episcopum exhibuit. Nec mora, rex illam emancipauit,
et insuper Dei famulo suum indumentum donauit. Quod ille accipiens,
continuo pauperibus distribuit.
[Sidenote deg.7: R2 128c]
6. Nocte quadam[ deg.7] contigit ut eum doctor egregius Finnianus cum
annona frumenti ad molendinum transmitteret. Regulus uero quidam prope
habitans, quendam de discipulis uiri Dei illuc aduenisse intelligens,
carnes et ceruisiam ei per ministrum destinauit. Cumque illi exenium
tanti uiri presentaret, respondit ipse, "Vt commune" inquit "sit
fratribus, totum in os molendini proice." Quod cum nuncius compleret,
in farinam totum mutatum est. Quo audito, rex uillam in qua manebat
cum omnibus bonis suis in perpetuam dedit illi; sed Keranus suo
condonauit magistro, ibidem enim monasterium postea constructum est.
Panis uero de illa farina factus, uelut caro et ceruisia fratribus
sapiebat et eos sic recreabat.
[Sidenote deg.8: R1 163b]
[Sidenote deg.9: R2 128d]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account