The Latin & Irish Lives of Ciaran: Translations Of Christian Literature. Series V. Lives Of; The Celtic Saints
Religion
The Latin & Irish Lives of Ciaran: Translations Of Christian Literature. Series V. Lives Of; The Celtic Saints
Ciaran, Saint, abbot of Clonmacnois
21. Elapso post hoc tempore, quidam satellites diabuli uirum quendam
iuxta monasterium eius commorantem interficere conabantur. Quem beato
uiro pro eo orante Deus mirabiliter eripuit. Illi [illium MSS.] enim
eundem uirum iugulantes statuam quandam lapideam percuciebant. Quo
tandem percepto, latrones corde compuncti, ad pastorem animarum
Queranum properant, culpam humiliter recognoscunt, atque uite sue
emendato calle, sub iugo Christi usque ad mortem fideliter seruierunt.
[Sidenote deg.21: R2 165a]
22. Hiis atque aliis perplurimis gloriosissimus Christi miles tamquam
luminare quod diei presidet fulgens, ad occasum naturalis cursus
deueniens correptus infirmitate graui appropinquiuit. Sed quia qui
perseuauerit usque in finem his salus erit, ideo athleta Christi, non
solum se in bello huius certaminis confortans, uerum et animos ad
uincendum inuitans, lapidem quo capiti supposito soporis modicum
corpori hactenus indulgebat, humeris etiam fecit subponi; sanctamque
eleuans manum fratres benedixit et uiatici salutaris perceptione
munitus, spiritum celo reddidit. Exiens enim beata illa anima de
corpore, chori angelorum [angelorum _omitted_ R2] cum ympnis et
canticis[ deg.21] illam in Dei gloriam assumpserunt.
[Sidenote deg.22: R2 130b]
23. Beatissimus quoque abbas Christi Columba, audito sancti Kerani
obitu, egregium de ipso composuit ympnum: eumque ad [de MSS.]
Cluaynense secum detulit monasterium, ubi prout decuit hospicio
honorifice susceptus est. Ympnum uero abbas qui tunc preerat,
ceterique qui eum audierant, multis et ma[ deg.22]gnis laudibus
extulerunt. Discedens autem inde Sanctus Columba, de sacro sancti
Kerani sepulchro humum secum detulit, sciens in spiritu quam utile hoc
foret contra futura pelagi pericula. In parte enim maris que tendit
uersus Iense monasterium, est maximum transeuntibus periculum, tum
propter fluminum impetuositatem, tum propter maris angustiam, itaque
naues circumuoluuntur, atque in rota mouentur; ac frequenter sic
submerguntur. Scille enim atque Caribdi merito asi[mi]latur, uelim
periculositate perfecta tristique [-teque MSS.] nautis malum ibi
subministratur. Ad hoc eurippum ipsi peruenientes, repentino ceperunt
in eum delabi cursu; quumque nil preter mortem [Quumque uelut propter
mortem R2] sperantes, et quia iam quasi tetris essent abyssi faucibus
deuorandi, tunc sanctus Columba prefati pulueris de tumba beati Kerani
assumpti aliquid assumens, mare in ipsum immisit. Res mira ac nimium
stupenda tunc accidit; dicto [uicto MSS.] namque cicius tempestas illa
seua cessauit ac transitum eis tranquillum administrauit. Vere iusti
in perpetuum uiuunt; cum quibus beatus Queranus corregnat, cuius
sepulchri terra uel puluis mare sedauit [cedauit MSS.], corda
trepidancium in fide solidauit, et ad bonum operandum irrigauit.
Beatus ergo Keranus non solum uiuit Deo, cui inseperabiliter adheret,
uerum et hominibus quibus beneficia oportuno tempore impendit.
METRUM DE EO SIC
[Sidenote deg.23: R1 165b]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account