Authors, Latin -- Biography; Cicero, Marcus Tullius; Statesmen -- Rome -- Biography
"Utinam, Quirites, virorum fortium, atque innocentium copiam tantam
haberetis, ut hæc vobis deliberatio difficilis esset, quemnam
potissimum tantis rebus ac tanto bello præficiendum putaretis! Nunc
vero cum sit unus Cn. Pompeius, qui non modo eorum hominum, qui nunc
sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit; quæ
res est, quæ cujusquam animum in hac causa dubium facere posset?
Ego enim sic existimo, in summo imperatore quatuor has res inesse
oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem,
felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit, aut
esse debuit? qui e ludo, atque pueritiæ disciplina, bello maximo
atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum atque in militiæ
disciplinam profectus est? qui extrema pueritia miles fuit summi
imperatoris? ineunte adolescentia maximi ipse exercitus imperator? qui
sæpius cum hoste conflixit, quam quisquam cum inimico concertavit?
plura bella gessit, quam cæteri legerunt? plures provincias confecit,
quam alii concupiverunt? cujus adolescentia ad scientiam rei militaris
non alienis præceptis, sed suis imperiis; non offensionibus belli,
sed victoriis; non stipendiis, sed triumphis est erudita? Quod
denique genus belli esse potest, in quo illum non exercuerit fortuna
reipublicæ? Civile; Africanum; Transalpinum; Hispaniense; mistum
ex civitatibus atque ex bellicosissimis nationibus servile; navale
bellum, varia et diversa genera, et bellorum et hostium, non solum
gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant, in
usu militari positam, quæ hojus viri scientiam fugere posset.
* * * * *
"Quare cum et bellum ita necessarium sit, ut negligi non possit; ita
magnum, ut accuratissime sit administrandum; et cum ei imperatorem
præficere possitis, in quo sit eximia belli scientia, singularis
virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna; dubitabitis, Quirites,
quin hoc tantum boni, quod vobis a diis immortalibus oblatum et datum
est, in rempublicam conservandam atque amplificandam conferatis?"
* * * * *
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account