"Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
Confirmare tibi, nullam rem posse suâ vi
Corpoream sursum ferri, sursumque meare.—
Nec quom subsiliunt ignes ad tecta domorum,
Et celeri flammâ degustant tigna trabeisque
Sponte suâ facere id sine vi subicente putandum est.
—Nonne vides etiam quantâ vi tigna trabeisque
Respuat humor aquæ? Nam quod magi' mersimus altum
Directâ et magnâ vi multi pressimus ægre:—
Tam cupide sursum revomit magis atque remittit
Plus ut parte foras emergant, exsiliantque:
—Nec tamen hæc, quantu'st in sedubitamus, opinor,
Quinvacuum per inane deorsum cuncta ferantur,
Sic igitur debent flammæ quoque posse per auras
Aeris expressæ sursum subsidere, quamquam
Pondera quantum in se est deorsum deducere pugnent.
—Quod si forte aliquis credit Graviora potesse
Corpora, quo citius rectum per Inane feruntur,
—Avius a verâ longe ratione recedit.
Nam per Aquas quæcunque cadunt atque Aera deorsum
Hæc pro ponderibus casus celerare necesse 'st
Propterea quia corpus Aquæ, naturaque tenuis
Aeris haud possunt æque rem quamque morari:
Sed citius cedunt Gravioribus exsuperata.
At contra nulli de nullâ parte, neque ullo
Tempore Inane potest Vacuum subsistere reii
Quin, sua quod natura petit, considere pergat:
Omnia quâ propter debent per Inane quietum
Æque ponderibus non æquis concita ferri."
De Rerum Natura, lib. ii, v. 184-239.
[136] Math. Coll. Pisani, 1662.
[137] Œuvres Mathématiques. Leyde, 1634.
[138] This is not a literal translation, but by what follows, is
evidently the Author's meaning. His words are, "Proportionem igitur
declinationum dico non angulorum, sed linearum usque ad æquidistantem
resecationem in quâ æqualiter sumunt de directo."
[139] Opusculum De Ponderositate. Venetiis, 1565.
CHAPTER XVII.
_Galileo's theory of Motion—Extracts from the Dialogues._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account